Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
143
JPEG-Download
 

De Pulmonibus.

*43

Ex his etiam summa cum probabilitate illud solvi potest de mutuavasorum unione, & anastomosi, etenim si semel intra vasa natura san-guinem volvit, & vasorum fines in rete confundit, probabile est etiamin alus anastomosim jungere, hoc evidenter deprehenditur in rana-rum vesica ab urina turgente, in qua citatus sanguinis motus per dia-phana vasa mutua invicem anastomosi juncta observatur, quin & va-sa ista illum sortita sunt nexum, & progressum, quem in foliis omni-um fere arborum illarum venae, sive fibrae perpetuo designant.

In quem vero finem haec omnia fiant, ultra ea, quae superiori epi-stola tetigi de pulmonaria miscella, tu ipse visus es apprime deprehen-disse, nec celeberrimo tuo hoc invento mens est fraudanda, quod hu-manitate tua ad me exaratis literis commisisti, quibus subtiliter philo-sophabaris mira in vegetabilibus portenta naturae observando, dummiramur poma ex trunco non suo pendere, plantarumque adulteriajucunda mixtura legitimis nothos superinduxisle partus: videmus e-mm unam eandem arborem in ramis suis diversos induisle mores *dum hic grata aciditate gustum penduli prolectant fructus, illic ne-ctarea dulcedine omne desiderium implent, & ipse fidem veritati a-struis, dum Romae miratus es e maslilici mali trunco vitem, 6c jesi-mimum prodiisse; haec ingenia, qui viridaria excoluit levi indito sur-culo grandioribus ramis fecit , & ad diversarum rerum foeturamnon reluctantes arbores erudivit, nam in hanc rem apposite cecinitVirg. in Geor.

- aliena ex arbore germen

Includunt, udoque doce?it inolescere libro.

Miri hujus effectus tua philosophandi methodo secretum aperis,existimare enim debemus eatenus maslilici mali acidum succum in me-ri naturam dulescere, quatenus particula: illius succi, licet feliciter ex-currant per exiles meatus proprii trunci, non eodem tamen modopossunt continuatos vitis tubulos subire, hinc suo percitae motu, &subsequendum impulsu extra suum ordinem divulsae, Sc fract«, ne-ceste est ut ad superinductam meatus figuram se componant, no-vam induant naturam, qua & vitis, öc jesimimum producitur. Si-milem operationis modum in pulmonibus natura perficit, reditenimab ambitu corporis viduatus alibilibus particulis turbatus sanguis, cuinovus e vena subclavia humor additur ulteriori natur« actione perfi-ciendus: Hic igitur, ut in particularum carnis, ossis, nervi, &c. na-turam disponatur, & praeparetur, dum subit pulmonarium vasculo-rum myriades, veluti in diversa minima stamina ducitur, & ita san-guineis particulis conciliatur nova figura, situs, & motus, quibus car-nes, ossa, & spiritus possint efformari; cumulatur tui dicti sides a con-simili seminalium vasorum structura, ac si animantis nutritio qu«dameslec ejusdem regeneratio.

H«c paucula in epistolam coegi, ut inventa jam de pulmonibus au-gerem ; si punctum tuli hoc totum mearum observationum addita-mentum ran« debui. Istis rebus tua auctoritate, & invento pretium

conci-