6 CHRISTIANI HVGENII
Descriptio Poito clavula s, ima fui parce reflexa ac foramine oblongo te-orologii. rc jj rata ^ penduli virgam ferream, cui plumbum x affixum est,amplectitur. Haec vero virga superne duplici filo suspensa est in-ter geminas lamellas , quarum una t hic tantum cernitur-, ita-que alteram figuram juxta descripsimus, quae utriusque formamflexumque & totam hanc suspendendi penduli rationem expri-meret. Quanquam de'vera laminarum istarum curvatura pluri-bus postea agendum erit.
Nunc autem ut de motu horologij dicamus, nam reliquas figu-ra partes postea exequemur, facile equidem apparet & vi rotarum,a pondere tractarum, perpendiculi v x motum sustentari, post-quam semel manu incitatum fuerit; & simul perpendiculi statosrecursus rotis universis, totique adeo horologio movendi legemnormamque praescribere. Clavula enim, quantumvis levi rotarumimpulsu acta, non tantum obsequitur trahenti perpendiculo, sed& singulis recursibus paulisper ejus motum adjuvat, atque ita pe-rennem reddit, qui alioqui sua sponte, vel verius occursu aeris,deficeret paulatim, vergeretque ad quietem. Rursus vero, quumejusmodi sit natura penduli ut eodem femper tenore feratur, ne-que ab eo ulla ratione praeterquam mutata longitudine dimoveripostit; utique postquam flexu lamellarum, inter quas suspensumest, aequalitatem illam confequuti fuimus; nequaquam permit-titur rotae k, ut nunc citius nunc tardius incedat, etsi fiepe, ut invulgaribus horologiis, id facere conetur; sed necessario singulidentes ejus coguntur aequalibus transire temporibus. Hinc veromanifestum est, & reliquarum quae praecedunt rotarum, & deni-que etiam indicum aequabiles conversiones effici, cum omniaproportionalster moveantur. Quamobrem siquid in fabrica vitijfuerit, vel, ob aeris mutatam temperiem, difficilius rotarum axesvolvantur; dummodo non eo usque ut omnis horologij motusinterrumpatur ; nulla propter h xc inaequalitas aut motus re-tardatio timenda erit, femperque aut recte tempus metietur automnino non metietur.
Indices porro hoc pacto circumaguntur atque ordinantur. Ter-tia lamina prioribus parallela est Y Y, pollicis quarta parte distansab ea quae notatur a a. In ea circuli horarij descripti sunt centroeodem x quo protenditur axis rotae c. Quorum circulorum inte-rior duodecim horarum divisionem habet, alter scrupulorum 60.Axi vero rotae c aptatur, ultra laminam a a, rotaß, tubulo co-herens qui usque ad e continuatur trans laminam y y ; atque ita