, 1 \
14 CHRISTIANI HVGENII
H*Ro R LOGn l ta< l ue tantundem quotidie deficit horologium a vera, seu media,dierum mensura.
Ceterum alio quoque modo, ad solem, horologii motum exa-minare licebit. Sed hic jam inaequalitatis dierum naturalium ratiohabenda erit. Sunt enim, ut jam dixi, non omnes ejusmodi diesinter se aequales; & quanquam exiguum fit discrimen, tamen plu-rium dierum intervallo sape eo usque excrescit, ut haudquaquamcontemni possit. Etenim si & solarium quam perfectissime descrip-tum habeatur, & horologii automati motus ad verissimam dierummensuram exactus fit, neque ab ea recedat; eveniet tamen ne-cessario ut, certis anni temporibus, saepe horae quadrante, autetiam semihora, inter se discrepent, ac rursus statis temporibusultro concordent. Hoc enim ita esse, ex tabula temporis aequato-ria quam subjicimus, intelligetur j postquam usum ejus ostende-rimus, qui est hujusmodi.
Accipiatur aequatio tabulae, assignata diei qua primum cum so-le, sive cum sciotherico, horologium ut conveniret fecimus. Item-que aequatio diei, qua quaeritur quam bene ad dierum mensuramtemperatum sit. Quod si jam prior aquatio major fuerit sequente,superare debebit hora automati horam gnomonis eo, quo inter seaequationes ista differunt. At si posterioris diei aquatio major in-veniatur , erit excessus penes horam gnomonis, sive eam qua exsole observatur. Vtsi, exempli gratia, die 5 Martii in eandem ho-ram conveniant sciothericum horologium atque automaton,cujusdiei aquatio invenitur, in tabula, scrupulorum primorum 3, secun- >- dorum n. lubeatque scire ejusdem mensis die zo , an automatonhoras aquales recte metiatur necne: invenietur die posteriori ad-scripta aquatio scrupulorum primorum 7, secundorum 2.7. quaquia superat pracedentem scrupulis primis 4, secundis 16, debebittanto serior esse hora sciotherici, quam qua automato indicatur.Vnde, si diversum reperiatur, facile inde colligetur, quantum indies singulos exuperet automaton, aut retardet.
In computanda tabula hac duplicem causam adhibui, utram-que Astronomis notam, Ecliptica nimirum obliquitatem, & sola-ris motus anomaliam. Quod cum ratio postulat, tum experientiaquoque, his ipsis horologiis superstructa, quaque sine his nequa-quam haberi poterat, evincit; quandoquidem, cum aquationehic proposita, observationes solis, quas iape per complures men-ses , quotidie ad momentum quo meridianum circulum sol occu-paret , instituimus, planissime consentire inventa sunt.