Buch 
Christiani Hugenii ... horologium oscillatorium sive de motu pendulorum ad horologia aptato demonstrationes geometricae
Entstehung
Seite
18
JPEG-Download
 

i8 CHRISTIANI HVGENII

descriptio ves, aut quae praetervecti dignoscere oculis potuerant, horologio-horologii. rumo p er 4 exa( q e dimensas fuisse competimus, atque ita ut Geo»graphicis descriptionibus quae melioris notae habentur eaedemmetlongitudinum differentiae designata reperiantur. Namque interToloni portum Candiamque oppidum differentia hor. i. scrup.zz' reperta fuit, hoc est graduum longitudinis zo. scrup. zo'. acrursus a Candia Tolonum revertencibus differentia proxime ea-dem. qui consensus certissimum veritatis est indicium.

inter eundem Toloni portum insulam quandam cui Mare-rimo nomen est, prope promontorium Siciliae quod Occidentemspectat,Lilybaeum olim vocatum, differentia horaria observata estscrup. prim. zj, sec. zo, quibus respondent gradus longitudinis 6,scrup. zo'. Item a Tolono ad insulam Sapienda dictam, quT juxtaPeloponnesum est Occidentem versus, hora i, scrup. primasec. 45", quibus respondent longitudinis gradus 16, scrup. z 6.

Horologia ad solem examinata fuerant,mane ad Orientem,ves-pere ad Occidentem, supputato ex data poli altitudine utroquetemporis momento. Atque haec ratio cum naves in anchoris stantomnium optima videtur, quod, absque instrumentorum ope, so-lis oculis eae observationes peragantur.

Pendulum vero unciarum novem longitudine inerat horolo-giis hisce, pondere semissis. Rotae ponderum attractu circumage-bantur, eademque cum illis theca inclusae erant quaternum pe-dum longitudine. In ima theca plumbum insuper centum atqueamplius librarum additum erat, quo melius perpendicularemsitum suspensa in navi machina servaret.

Quanquam autem aequabilis admodum sibique constans auto-mati motus per haec experimenta comperiebatur, tamen alia quo-que ratione ulterius illud perstcere aggressi fumus, quae erat hujusmodi. Rotae illi quae serratos dentes habet, penduloque proximaest, pondus exiguum ex catenula affabre constructa appendimus,quo sola ipsa moveretur, reliqua omni machina nihil aliud agentequam ut singulis semiscrupulis horariis plumbum illud exiguumad priorem altitudinem restitueret; eadem fere ratione atque inconstructione horologii superius exposita videre est, ubi pondusaltero fune attollitur, dum altero gravitatem suam horologii mo-tui impertit. Quibus ita constructis, cum velutiad unicam rotamomnia essent redacta, major adhuc quam antea apparuit horolo-giorum «qualitas, illudque accidit memoratu dignum, quodcum duo ad hanc formam constructa ex eodem tigno suspendisse-mus, tignum vero stileris duobus impositum esset; motus penduli