Buch 
Christiani Hugenii ... horologium oscillatorium sive de motu pendulorum ad horologia aptato demonstrationes geometricae
Entstehung
Seite
20
JPEG-Download
 

Descriptio

Horologii-

zo CHRISTIANI H V G E N I I

bifurcata h k ; rota serratis dentibus n , quae careris horologii ro-tis inferiorest. Lenticulae ad temperandum penduli motum lx.

Suspensionis modum altera haec figura exhibet; ubi theca a baxibus primum duobus, quorum alter c tantum apparet, rectan-gulo ferreo d e inferta en ; quod deinde rectangulum rursus axi-bus suis f g ferreo gnomone fhk g sustinetur , qui contigna-tioni navis immobiliter affixus est. in ima theca pondus 50 li-brarum appensum est. Quibus ita fe habentibus, quacunque navisinclinatione perpendicularem positum fervat horologium. Axisautem c, cum sibi opposito, ita collocati sunt, ut ad rectam lineamrespondeant punctis suspensionum penduli ejus quod diximus:quo fit ut motus ipsius ofcillatorius machinam nequaquam com-movere postit, quo nihil est alioqui quod magis penduli mo-tum destruat. Porro axium cCj&pg crassitudo, quX pollicemaequat, gravitafque plumbi inferius appensi, nimiam movendi li-bertatem horologio adimunt, faciuntque ut si forte succussu na-vis graviore commotum fuerit, continuo ad quietem perpendicu-lumque suum revertatur.

Et haec quidem ita adaptata machina ut in mare deducatur ex-perientiaeque committatur superest, quae & certam pene succef.sus spem praebet, quod iis quae hactenus instituere licuit experi-mentis, multo melius quam priores illae omnem motus diversita-tem perferre reperta sit.