Buch 
Christiani Hugenii ... horologium oscillatorium sive de motu pendulorum ad horologia aptato demonstrationes geometricae
Entstehung
Seite
92
JPEG-Download
 

<1

D» «*htroOscuii-

T IO N i S.

92 . CHRISTI AN I HVG EN II

viam denique, qua in lineis , fuperficiebus, solidisque corporibuscerta ratione centrum illud investigare liceret. Vnde quidem,praeter voluptatem inveniendi quas multum ab aliis quaesita fue-rant, cognoscendique in his rebus naturas leges decretaque, uti-litatem quoque eam cepi, cujus gratia primo animum ad haecapplicueram, reperta illa horologii temperandi ratione facili &expedita. Accessit autem hoc quoque, quod pluris faciendum ar-bitror, ut certae, fasculifque omnibus duraturae, mensurae defini-tionem abfolutistimam per haec tradere possem j qualis est ea qua;ad finem horum adjecta reperietur.

DEFINITIONES-

i.

P Endulum dicatur figura qualibet gravitate prodita,sive lima fuerit , five superficies ,fivefilidum , ita Juspensa ut circa punBum aliquod, vel axem potius, qui planohorizontis paraüelus intelligitur , motum reciprocum vi gra-vitatis sua continuare pojst.

I I.

<*Axis ille horizontis plano parallelus , circa quem pendulimotus fieri intelligitur , dicatur axis Ofiillationis .

I I I.

Pendulum simplex dicatur quod filo vel linea inflexili,gra-Vitatis experte , confiare intelligitur, ima fui parte pondusaffixum gerente ; cujus ponderis gravitas, velutin unum pun-&um colle äa , censenda e fi.

IV.

Pendulum vero compositum, quod pluribus ponderibus con-fiat, immutabiles difiantiasfirv ant ibus, tum inter[e, tum abaxe Oscillationis . Hinc figura qualibetfufienfa, acgravitatepradita, pendulum compositum dici pote fi, quatenus cogita-tu in partes quotlibet efi divisibilis .

V.

Pendula ifochrona vocentur , quorum Oscillationes, per ar-cus similes, aqualibus temporibus peraguntur .