__ Caput Xll. _ _ 4 i?
acuendum, martyrium ad coronas augendas permittit. Curvero mundum in Paganismo reliquerit, etsi vos lateat, fieri ta-men non potuit, quin inde magnum aliquod bonum emerse-rit. Cur America tanto tempore sine lege ulla divina & hu-mana perstiterit, forsan brutalis istiusmodi hominum concu-piscentia, Sc immanium flagitiorum inceslabilis perpetratio di-vina: misericordia: obicem, quö minus divini influxus radiis per-funderentur, jecerat; vel etiam malignam stirpem prorsus ex-tirpandam voluit, ut novis plantis, meliorisque frugis stirpibus,damnum illatum resarciret; quod post detectionem Novi Orbisper Evangelii prxdicatores factum fuit eo cum fructu , quem incanti mundi ad Christum conversione cum admiratione intue-mur.
IV. Thcodidaftus, Verissima sunt, qua: dicis; sed cur Deusinfinite bonus ita nonnullas gentes omni auxilio destitutas re-liquit , ut nullam earum curam habere voluisse videatur ? Annon melius fuisset, totum genus humanum , quod ipsi facilli-mum vel sola voluntate fuisset, salvum facere ? & quare tampaucos ? Cofimtel. Scire debes, Deum, quantum est ex parce sua,nullius peccatoris mortem , sed omnes salvos fieri voluisto.
Hinc nulli unquam mortalium divinat gratia: auxilia negasse-»,ad finem suum ultimum consequendum necessaria, vel ipse te-statur per Ifaiam : £>uid ultra debui facere >&mn feci? pratterhoc unicum, quod hominem non violenter ad coelum trahere ff/ur“*»*voluerit; atque hoc ideo fecit, quia justicia: fu-e, invitum coro-nare, nolentem sollicicare,non conveniebat» Unde Deus posuithominem per arbitrii libertatem in manu consilii sui, in hoc ho-minem sibi assimilans, quod a nemine cogi posset. Unde Au-gustinus : qui creavit te sine te,non justificabit te fine te; creavitte nescientem , nen jufiificabit ni fi volentem . Rc quia libera: volun-tatis consensum exigit, ideo tota fere salus hominum perit, dumquisque a carnis concupiscentia abstractus & illectus, plus jugisboum, plus temporalium deliciarum villis), plus caducarum vo-luptatum conjugiis , quam jeterni Regis nuptiis inhiat. Ve-niet tempus, cum benignissimi Conditoris innocentia patebit,
Nnn 2 quam