Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

EDITORIS PRJEFATIO

I N

EDITIONEM SECUNDAM.

N Ewtonian^ philosophiae novam tibi, lector benevole,diuque desideratam editionem, plurimum nunc emenda-tam atque auctiorem exhibemus. Quae potislimum conti-neantur in hoc opere celeberrimo, intelligere potes ex indicibusadjectis: quae vel addantur vel immutentur, ipsa te fere docebitauctoris praefatio. Reliquum est, ut adjiciantur nonnulla de me-thodo hujus philosophiae.

Qui physicam tractandam susceperunt, ad tres fere classes revo-cari possunt. Extiterunt enim, qui singulis rerum speciebus quali-tates specificas & occultas tribuerint; ex quibus deinde corporumsingulorum operationes, ignota quadam ratione, pendere voluerunt.In hoc posita est summa doctrinae scholasticae, ab Aristotele & Peri-pateticis derivatae: Affirmant utique singulos effectus ex corporumsingularibus naturis oriri; at unde sint illae naturae non docent; nihilitaque docent. Cumque toti sint in rerum nominibus, non in ip-sis rebus; sermonem quendam philosophicum censendi sunt adinve-nisse, philosophiam tradidisse non sunt censendi.

Alii ergo melioris diligentiae laudem consequi sperarunt rejectavocabulorum inutili farragine. Statuerunt itaque materiam univer-sam homogeneam esse, omnem vero formarum varietatem, quae incorporibus cernitur, ex particularum componentium simplicissimisquibusdam & intellectu facillimis affectionibus oriri. Et recte qui-dem progressio instituitur a simplicioribus ad magis composita, si par-ticularum primariis illis affectionibus non alios tribuunt modos, quam

quos

V