EDITORIS
flari censenda erit; atque adeo corpora omnia terrestria se mutuotrahere oportet viribus absolutis, qua?-sint in ratione materiae tra-hentis. Hsec est natura gravitatis apud terram: videamus jam qualislit in caelis. :
Corpus omne perseverare in statu suo vel quiescendi vel movendiuniformiter iri directum, nisi quatenus a viribus imprestis cogiturflatum illum mutare; naturae lex est ab omnibus recepta philoso-phis. Inde vero sequitur, corpora quae in curvis moventur, atqueadeo de lineis rectis orbitas suas tangentibus jugiter abeunt, vi ali-qua perpetuo agente retineri in itinere curvilineo. Planetis igiturin orbibus curvis revolventibus necessario aderit vis aliqua, per cu-jus actiones repetitas indesinenter a tangentibus deflectantur.
Jam illud concedi aequum est, quod mathematicis rationibus col-ligitur & certissime demonstratur; corpora nempe omnia, quae mo-ventur in linea aliqua curva in plano descripta, quaeque radio ductoad punctum vel quiescens vel utcunque motum describunt areas circapunctum illud temporibus proportionales, urgeri a viribus quae adidem punctum tendunt. Cum igitur in confesso sit apud aflrono-mos, planetas primarios circum solem, secundarios vero circum suosprimarios, areas describere temporibus proportionales; consequensest ut vis illa, qua perpetuo detorquentur a tangentibus rectilineis& in orbitis curvilineis revolvi coguntur, versus corpora dirigaturquas sita sunt in orbitarum centris. Haec itaque vis non inepte vo-cari potest, respectu quidem corporis revolventis, centripeta; res-pectu autem corporis centralis, attractiva; a quacunque demum cau-sa oriri fingatur.
Quin & hasc quoque concedenda sunt, & mathematice demon-strantur : Si corpora plura motu aequabili revolvantur in circulis con-centricis, 8c quadrata temporum periodicorum sint ut cubi distan-tiarum a centro communi; vires centripetas revolventium fore reci-proce ut quadrata distantiarum. Vel, si corpora revolvantur in or-bitis quae sunt circulis finitimae, & quiescant orbitarum apsides; vi-res centripetas revolventium fore reciproce ut quadrata distantiarum.Obtinere casum alterutrum in planetis universis consentiunt astrono-mi. Itaque vires centripetse planetarum omnium sunt reciproce utquadrata distantiarum ab orbium centris. Si quis objiciat planetarum,& lunae praesertim, apsides non penitus quiescere; sed motu quodam
3 lento