EDITORIS
gulorum ergo particulae quaeque minimae vires suas attractivas habe-bunt, pro quantitate materiae pollentes; quemadmodum supra deterrestribus ostensum est. In diversis autem dillantiis, erunt & ha-rum vires in duplicata ratione distantiarum reciproce: nam ex par-ticulis hac lege trahentibus componi debere globos eadem lege tra-hentes, mathematice demonstratur.
Conclusiones praecedentes huic innituntur Axiomati, quod a nullisnon recipitur philosophis; effectuum scilicet ejusdem generis, quorum.nempe quae cognoscuntur proprietates eadem sunt, easdem este cau-sas & easdem esse proprietates qua nondum cognoscuntur. Quisenim dubitat, si gravitas sit causa descensus lapidis in Europa , quineadem sit causa descensus in America! Si gravitas mutua fuerit interlapidem & terram in Europa^ quis negabit mutuam este in America?Si vis attractiva lapidis & terra componatur, in Europa, ex viribusattractivis partium; quis negabit similem esse compositionem in Ame.rica? Si attractio terree ad omnia corporum genera & ad omnes di-stantias propagetur in Europa ; quidni pariter propagari dicamus inAmerica? In hac regula fundatur omnis philosophia: quippe quasublata nihil affirmare possimus de universis. Constitutio rerum lin-gularum innotescit per observationes & experimenta: inde vero nonnisi per hanc regulam de rerum universarum natura judicamus.
Jam cum gravia sint omnia corpora, quae apud terram vel in casiisreperiuntur, de quibus experimenta vel observationes instituere licet;omnino dicendum erit, gravitatem corporibus universis c<ompetere„Et quemadmodum nulla concipi debent corpora, quae non sint ex-tensa, mobilia & impenetrabilia; ita nulla concipi debere, quas nonsint gravia. Corporum extensio, mobilitas, & impenetrabilitas nonnisi per experimenta innotescunt: eodem plane modo gravitas in-notescit. Corpora omnia de quibus observationes habemus, extensasunt & mobilia & impenetrabilia: & inde concludimus corpora uni-versa, etiam illa de quibus observationes non habemus, extensa esse& mobilia & impenetrabilia. Ita corpora omnia sunt gravia, dequibus observationes habemus: & inde concludimus corpora universa,etiam illa de quibus observationes non habemus, gravia esse. Si quisdicat corpora stellarum inerrantium non esse gravia, quandoquidemeorum gravitas nondum est observata; eodem argumento dicere li-cebit