EDITORIS
tura. His vel miracula vel qualitates occultte dicantur, quas displi-cent: verum nomina malitiose indita non sunt i piis rebus vitio ver-tenda; nili illud fateri tandem velint, utique debere philosophiamin atheismo fundari. Horum hominum gratia non erit labefactandaphilosophia, liquidem rerum ordo non vult immutari.
Obtinebit igitur apud probos & ecquos judices praestantissma phi-losophandi ratio, quae fundatur in experimentis & observationibus,Huic vero, dici vix poterit, quanta lux accedat, quanta dignitas.,ab hoc opere praeclaro illuilrislimi nollri auctoris; cujus eximiam in-genii felicitatem, difficillima quaeque problemata enodantis, & ad eaporro pertingentis ad quae nec spes erat humanam mentem assurge-re potuisse, merito admirantur & suspiciunt quicunque paulo pro-fundius in hisce rebus versati sunt. Claullris ergo reseratis, aditumnobis aperuit ad pulcherrima rerum mysteria. Syllematis mundanicompagem elegantiffimam ita tandem patefecit & penitius perspec-tandam dedit; ut nec ipse, II nunc revivisceret, rex Alphonfis velsimplicitatem vel harmoniae gratiam in ea desideraret. Itaque natura;majestatem propius jam licet intueri, & dulcissima contemplationefrui, conditorem vero ac dominum universorum impensius colere& venerari, qui fructus elt philosophiae multo uberrimus. Caecumesse oportet, qui ex optimis & sapientiffimis rerum structuris non sta-tim videat fabricatoris omnipotentis infinitam sapientiam & bonita-tem : insanum, qui profiteri nolit.
Extabit igitur eximium Newtoni opus adversus atheorum impetusmunitissimum praesidium: neque enim alicunde felicius, quam ex hacpharetra, contra impiam catervam tela deprompseris. Hoc sensitpridem, & in pereruditis concionibus anglice latineque editis, primusegregie demonstravit vir in omni literarum genere praeclarus idem-que bonarum artium fautor eximius Rich ardus Bentleius, feculisui & a.cademi$ nostrae magnum ornamentum, collegii nostri S. Tri-nitatis magister dignillimus & integerrimus. Huic ego me pluribusnominibus obstrictum fateri debeo: huic & tuas quae debentur gra-tias, lector benevole, non denegabis. Is enim, cum a longo temporeceleberrimi auctoris amicitia intima frueretur, (qua etiam apud po-steros censeri non minoris aestimat, quam propriis scriptis quae li-terato orbi, in deliciis sunt inclarescere) amici simul famae & scien-
tiarum