t
Philosophias Naturalis
I NCIPIA
MATHEMATICA.
DEFINITIONE S.
DEFINITIO I.
Qiiantitas materiae efl mensura ejusdem orta ex illius den-sitate et magnitudine conjunBim.
A E R densitate duplicata, in spatio etiam duplicato, fit qua-druplus ; in triplicato lextuplus. Idem intellige de nive &pulveribus per compreslionem vel liquefactionem conden-satis. Et par est ratio corporum omnium, quae per causas quascun-que diversimode condensantur. Medii interea, si quod fuerit, in-terstitia partium libere pervadentis, hic nullam rationem habeo.Hanc autem quantitatem sub nomine corporis vel massae in se-quentibus pasti m intelligo. Innotescit ea per corporis cujusquepondus : Nam ponderi proportionalem esse repeti per experimen-ta pendulorum accuratissime instituta, uti posthac docebitur.
* . DEFINITIO II.
Quantitas' motus efl mensura ejusdem orta ex velocitate etquantitate materiae conjunBim .
Motus totius est summa motuum in partibus singulis; ideoque incorpore duplo majore, aequali cum velocitate, duplus est, & duplacum velocitate quadruplus.
B
DE FI-