Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

6 PHILOSOPHIAE NATURALIS

©Nt F i' N1TI " P° rro attractiones & impulsus eodem sensu acceleratrices & mo-trices nomino. Voces autem attractionis, impulsus, vel propen-sionis cujulcunque in centrum, indifferenter & pro se mutuo pro-miscue ulurpo ; has vires non physice sed mathematice tantum con-siderando. Unde caveat lector, ne per hujusmodi voces cogitet mespeciem vel modum actionis caulamve aut rationem physicam ali-cubi definire, vel centris (quae sunt puncta mathematica) vires vere& physice tribuere ; si forte aut centra trahere, aut vires centro-rum esse dixero.

Scholmm.

Hactenus voces minus notas, quo sensu in sequentibus accipi-endae sint, explicare visum est. Tempus, spatium, locus &motus, sunt omnibus notissima. Notandum tamen, quod vulgusquantitates hasce non aliter quam ex relatione ad sensibilia concipiat.Et inde oriuntur praejudicia quaedam, quibus tollendis conveniteasdem in absolutas & relativas, veras & apparentes, mathematicas& vulgares distingui.

I. Tempus absolutum, verum, & mathematicum, in se & naturasua sine relatione ad externum quodvis, aequabiliter fluit, alioquenomine dicitur duratio: Relativum, apparens, & vulgare est sen-sibilis & externa quaevis durationis per motum mensura (seu accu-rata seu inaequabilis) qua vulgus vice veri temporis utitur ; ut hora,dies, mensis, annus.

II. Spatium absolutum, natura sua sine relatione ad externumquodvis, semper manet similare & immobile: Relativum est spatiihujus mensura seu dimensio quaelibet mobilis, quae a sensibus nostrisper situm suum ad corpora definitur, & a vulgo pro spatio im-mobili usurpatur : uti dimensio spatii subterranei, agrii vel coele-stis definita per situm suum ad terram. Idem sunt spatium abso-lutum & relativum, specie & magnitudine; sed non permanentidem semper numero. Nam si terra, verbi gratia, moveatur, spatiumaeris nostri, quod relative & respectu terrae semper manet idem,nunc erit una pars spatii absoluti in quam aer transit, nunc alia parsejus; & sic absolute mutabitur perpetuo.

III. Locus