Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

ir PHILOSOPHIA NATURALIS

Definiti-& f ac iebus oppositis quae praecedunt, cognosceretur determinatiomotus. In hunc modum inveniri posset & quantitas & determi-natio motus hujus circularis in vacuo quovis immenso, ubi nihilextaret externum & sensibile quocum globi conferri possent. Sijam constituerentur in spatio illo corpora aliqua longinqua dataminter se positionem servantia, qualia sunt stellae fixae in regionibuscoelorum : sciri quidem non posset ex relativa globorum translationeinter corpora, utrum his an illis tribuendus esset motus. At siattenderetur ad filum, & deprehenderetur tensionem ejus illam ipsamesse quam motus globorum requireret ; concludere liceret mo-tum esse globorum , & corpora quiescere ; & tum demum extranslatione globorum inter corpora, determinationem hujus mo-tus colligere. Motus autem veros ex eorum causis, effectibus, &apparentibus differentiis colligere, & contra ex motibus seu verisseu apparentibus eorum causas & effectus, docebitur fusius in se^quentibus. Hunc enim in finem tractatum sequentem composui.

AXIO-