PRINCIPIA MATHEMATICA. r 7
secundum lineam p H in plana, ut p N ad p H ; atque ad vim, quaurget planum alterum pG, ut/iVad NH. Sed & vis cochlese persimilem virium divisionem colligitur ; quippe quae cuneus est a ve-cte impulsus. Usus igitur corollarii hujus latislime patet, & latepatendo veritatem ejus evincit; cum pendeat ex jam dictis mecha-nica tota ab auctoribus diversimode demonstrata. Ex hisce enimfacile derivantur vires machinarum, quae ex rotis, tympanis, tro-chleis, vectibus, nervis tensis & ponderibus directe vel oblique as-cendentibus, caeterisque potentiis mechanicis componi solent, ut &vires tendinum ad animalium ossa movenda.
COROLLARIUM III.
Quantitas motus qu<e colligitur capiendo summam motuumfati orum ad eandem partem , differentiam fadorum adcontrarias , non mutatur ab aBtone corporum inter se.
Etenim actio eique contraria reactio aequales sunt per legem m,ideoque per legem n aequales in motibus efficiunt mutationes ver-sus contrarias partes. Ergo si motus fiunt ad eandem partem ; quic-quid additur motui corporis fugientis, subducetur motui corporisinsequentis sic, ut summa maneat eadem quae prius. Sin corporaobviam, eant ; aequalis erit subductio de motu utriusque, ideoquedisserentia motuum factorum in contrarias partes manebit eadem.
Ut si corpus sphaericum A sit triplo majus corpore sphaerico A, ha-beatque duas velocitatis partes; & B sequatur in eadem recta cumvelocitatis partibus decem, ideoque motus ipsius A sit ad motum ip-sius B, ut fex ad decem : ponantur motus illis esse partium fex &partium decem, & summa erit partium sexdecim. In corporum igi-tur concursu, si corpus A lucretur motus partes tres vel quatuor velquinque, corpus B amittet partes totidem, ideoque perget corpusA post reflexionem cum partibus novem vel decem vel undecim,& B cum partibus septem vel sex vel quinque, existente semper sum-ma partium sexdecim ut prius. Si corpus A lucretur partes novemvel decem vel undecim vel duodecim, ideoque progrediatur postconcursum cum partibus quindecim vel sexdecim vel septendecimvel octodecim ; corpus B, amittendo tot partes quot A lucratur,
D vel
L E G f. S
Motus