17 6
PHILOSOPHIAE NATURALIS
DeMotu
COKPOKUM
Corol. 8. Cum aurem pendeat apsidum progressus vel regressusa decremento vis centripette facto in majori vel minori quam du-plicata ratione distantiae TT, in transitu corporis ab apside ima adapsidem summam ; ut & a /imili incremento in reditu ad apsidemimam ; atque ideo maximus sit ubi proportio vis in apside summaad vim in apside ima maxime recedit a duplicata ratione distantia-rum inversa : manifestum est quod apsides in syzygiis Tuis, per vimablatitiam KL seu NM — LAI, progredientur velocius, inque qua-draturis , suis tardius recedent per vim addititiam LM. Ob diutur-nitatem vero temporis, quo velocitas progressus vel tarditas regres-sus continuatur, fit hac inaequalitas longe maxima.
Corol. 9. Si corpus aliquod, vi reciproce proportionali quadratodistantiae suae a centro, revolveretur circa hoc centrum in ellipsi;& mox, in descensu ab apside summa seu auge ad apsidem imam,vis illa per accessum perpetuum vis novae augeretur in ratione plus-
quam duplicata distantiae diminutae : manifestum est quod corpus,perpetuo accessu vis illius novae impulsum semper in centrum, ma-gis vergeret in hoc centrum, quam si urgeretur vi sola crescente induplicata ratione distantiae diminutae ; ideoque orbem describeretorbe elliptico interiorem, & in apside ima propius accederet adcentrum quam prius. Orbis igitur, accessu hujus vis novae, fiet ma-gis excentricus. Si jam vis, in recessu corporis ab apside ima adapsidem summam, decresceret iildem gradibus quibus ante creve-rat, rediret corpus ad distantiam priorem, ideoque si vis decrescatin majori ratione, corpus jam minus attractum ascendet ad distan-tiam majorem & sic orbis excentricitas adhuc magis augebitur.Quare si ratio incrementi & decrementi vis centripetae singulis re-volutionibus augeatur, augebitur semper excentricitas; & contra,
dimi-