Buch 
Lexicon geographicum / Filippo Ferrari
Entstehung
Seite
105
JPEG-Download
 

Q V

Bovem locutum Plinius libro S. capite 4j. testa-tur. Vbiait propterea Senatum sub 4 >o haberi coep-tum suille.

Budda , Gymnosophistarum princeps , e laterevirginem generatam refert apud Caelium Rhodi-ginum.

Casini puella in puerum mutata traditur, teste Pli-nio libro 7. capite 5$.

Caro& Marcus Crassus nunquam risisse feruntur.

Cea insula fontem habet hebetes potantes facien-tem. Plinius libro 31.capitez.

Cecina Volaterranus quae in bello fiebant per hi-rundines amicis nunciabat, quas ad nidos suos redi-bant. Vide Plinium libro 10. capite 24..

Ceneus sexum mutasse traditur : de quo Ausoniusedyl. 6,

Mmret in antiquam* Ceneus revocata figuram.

Alij libri Coenis. ]

Cervus ä Ptolemaeo Rege ita educatus traditur, utetiam Graece loquentes intelligeret.

Cleon ex Daulia urbe Phocidis nunquam som-niasse fertur , cum multos annos vixisset, ut Plutar-chus in libro de oraculis scribit.

Clitorij in Arcadia lacus est, cujus aqua pota vinifastidium adfert, auctore Plinio libro 31. capite 2. &Andri fontem septimo quoque die inebriare idem exMutiano refert.

Colossis flumen est - in quo lateres conjecti, Iapi-des extrahuntur, ut scribit Plinius libro 31. capitesecundo.

Confidius funere elatus revixisse traditur.

Cornelius Rufus Consul Marij collega dormiens,ut fomniaratexcaecatus est.

Cornix alba proverbium est dereraifa. Hanc vi-sam refert Caelius libro antiquarum lectionum.

Crotonem & Locros pestem nunquam expertostradunt; testis est Plinius libro 2. capite 96.

Cyzici fontem este qui potantes amorem deponerefacit, testis Mutianus.

Daphidas sophista Delphos petens Apollinemconsuluit, an*equum amissum inveniret: responsumest , inventurum, sed deturbatum iri. Rediens inci-dit in Attalum Regem, quem lacesserat; a quo desaxo (cui equi nomen erat) praecipitatus est.

Delius rivus Euboea; saxa irrigata in altitudinemcrescere facit,auctore Plinio libro tertio capite 2.

Delphinos hominis amantes este multis exemplisdemonstratur ä Plinio libro 9. capite 8. In iis , pueria pud Puteolos, qui delphini quem cib*o sibi familia-lem reddiderat dorso exceptus , per mare ferebatur,6c ad littus incolumis restituebatur; donec illo exmorbo defuncto, delphinus, cum puerum in locosolito non reperiret, &ipse moerore confectus,in-teriit.

Demarchum Parrhasium, cum pueri Iovi Lycaeo111 Arcadia immolati exta vorastet, in lupum conver-sinn - post annos 10. pristinam recuperaste formamPlinius ex Copa refert.

Direptina Mithridatis filia gemino dentium ordi-ne fuisse traditur.

Echeneis pisciculus naves - quamvis ventorum viflatas magna, remoratur, teste Plinio libro 32. ca-P' Ce 1. Isremoraob id a Latinis dicitur.

Egles Samius athleta^mitus, cum quendam malaude victoria: praemium usurpare videret, indignatio-ne commotus, locutus fertur.

Elephantem super funes ambulasse , & litterassiccas didicisse, Plinius ex Mutiano refert.

Epimenides Cretensis ab Agifarcho patre ad ovium~ u °d'-am destinatus , <o. annis in spelunca dormiis-se traditur.

Euriph $US Cyrenaeus in superiori maxilla proTom. II.

.QV to f

dentibus os habuisse refertur.

Euripidis ad fepulchrum in Macedonia duo riviconfluunt,quorum unus mortiferus,alter salubrisest. Plinius libro 3,. capite 2.

Euthimenis filius triennio ad tria cubita excrevis-fe traditur.

Fanum V eneris Paphi aream habere in qua nun-quam pluit, scribit inter alios Plinius libro fecundocapite 96.

Fausta mulier Ostiensis 4. uno partu edidisse tra-ditur, duos mares , & totidem scminas, teste Pliniolibro 7. capite 3. Sed illud magis mirandum , quodmulier nobilis in Batavis tot peperisse a Belgicis scri-ptoribus traditur, quot in anno sunt dies.

Formica: formicas mortuas sepeliunt, teste Pli-nio libro ii. capite 30.

Fortunae muliebris simulachrum bis locutum re-fert Titus Livius.

Fulmina Scythiam, & alias regiones Boreales,Aigyptum, -drthiopiam , & alias regiones Australesnon attingunt, teste Plinio libro 2. capite 50. nequeferiunt lauros, neque tecta pellibus vitulorum mari-norum , neque aquilam,ut scribit Plinius libro2.capite 5J.

Gorgias Epirota, dum mater ad tumulum in fu-nere deferretur, ex eius utero prodiifle, & vagiissetraditur.

Graeci Aisopum , Herculem , & Glaucum revixis-se tradunt, seu potius fabulantur.

Grillum quendam, inter alios, a Circe in Brutummutatum iidem scribunt.

Gyari insula: incolas ü muribus fugatos scribitPlinius libro 8. capite 29.

Harpasis in Lycia cautes erat, teste Plinio, nullaalia vi hominis quam unius digiti mobilis. Vide Pli-nium libro 2. capite 96.

Hercules triplici dentium ordine fuisse traditur.

Hermotini Clazomenij anima egressa corpore,longe que pervagata, multa nuntiasse, & ad corpusrediisse traditur. Plinius libro 7. capite 42.

Hierapoli in Syria, in lacu Veneris pisces suille,qui vocati adessent, & aedituis parerent, seque scal-pendos praeberent. Plinius libro 32. capite 2.

Iason Pheraeus ä quodam percussus , a vomica li-beratus dicitur, a qua medicorum opera nulla potue-rat liberari, teste Cicerone libro 2. de natura Deo-rum.

Ilias Homeri in cortice nucis inclusa miro artifi-cio narratur k Plinio ex Cicerone libro septimo ca-pite 21.

Insulae in lacu Caecubo & Reatino fluctuant, utscribit Plinius libro 2. capite 9 5. sic in N ymphaeo sal-tuares appellatae, & fylvL alibi.

Insulte enatae in mari de novo Delos & Rhodos,postea Anaphe, Nea, Thera , Therusia,& Hierateste Plinio libro 2. capite 87. '

Iphix sexum mutasse traditur. Dubium est an sitille pictor, de quo Plinius libro 35. capite 10.

Iris sive arcus coelestis quotidie Locris, & ad la-cum Velinftm videtur , ut scribit Plinius libro 2. ca-pite 62.

Lacydi philosopho anser comes perpetuus fuit,abejus latere nunquam discedens,uri testatur Dio-genes.

Laodiceae platanus mutabatur in oleam ad XerxisRegis adventum, teste Plinio.

Ligna injecta in flumen Ciconum , lacum Veli-num , 8urium Colchidis, & Picentinorum Silarum,lapidescunt, teste Plinio libro 2. capite 103.

Limyrae fotis est, qui cum piscibus locum mutaresolet: aliquid boni portendit fi cibum oblatum piscesaccipiant, mali fi abigunt. Plinius libro 31. capite 2.