Synopßs Operis ,
§.II. Synopßs Operis,
S Cio varias a variis afferri Mathematicarum scientiarum partitiones,quarum nonnullas sequenti primo libro affero, aliam vero novam acprolixam libro ultimo Ego quia Tyronibus scribo , & Mathematica:Candidatis iter arduum, ac spinis obsitum explano ; non Natura:, seddoctrinae ordinem ubique servo, iliaque primo, illa secundo ac tertio po-no loco, quae primo, quae deinde, quae postremo addiseenda esse, proprianon sine temporis dispendio addidici experientia. Itaque
l. Liber erit Isagogicus; in quo ubi breviter de Mathematicae etymo,objecto, natura, ac divisione egero, explicabo primum terminos varios:dein praxes varias ac faciles, ad lineas, superficies, & corpora spectantes,&' toto sequenti Opere,atque adeo inMathesi universa frequentius Occur-rentes. Consilii mei causain libri eiusdem prooemium aperiet.
II. Liber erit Arithmeticus; in quo de Arithmetica Practica agetur,tam generali, quam speciali. Generalis Canones tradet seu Regulas deidu numerorum ab omnibus rebus separatorum, tam integrorum, quamfractorum,ut vocant. Specialis exhibebit Canones de eorundem nume-rorum usu certis rebus applicato, generalesq; regulas specialibus modis acpraxibusnumerandiseu supputandi adaptabit.Habebis itaque Arithmeti-cam Geometricam, Astronomicam, Politicam seu Civilem, Rabdologi-cam Neperi, Calcularcm,&Divinatoriam. Militarem damus in Pose-rnica; alias alibi. Divinam Algebram, quoniam nec paucis tradi po-test, nec si multis tradatur, ad Mathematicas scientias capestendas necessa-ria est, in finem Operis rejicimus. Toti Mathesi Arithmeticam praemit-timus, quoniam toti ancillatur,
111. Liber erit Geometricus Elementaris, continebitque Elemen-torum geometricorum Euclidis sex priores libros, brevibus quidem, seddilucidis tamen acfacilibus (ni me fallit) demonstrationibus ro-
boratos. Haec Euclidea elementa Mathesi universae sunt adeo non so-lum utilia, sed necessaria etiam, ut qui sine illis Mathematicas adgrediturDisciplinas, non majori fructu laboret, quam qui sine litterarum elemen-tis Grammaticam, sine hac Philosophiam, aliamvc quamcunque subtilio-rem adgreditur scientiam. Merito ergo Arithmetica: hunc subjungimuslibrum.
IV. Liber erit Trigonometrien Elementaris, agetque de DoctrinaSinuum, Tangentium, & Secantium, una cumCanone triangulorum,eiusque structura, &usu. Logarithmorum naturam & usum ih fine O-perisexplicamus,nepraeceptorum multitudine nimia hoc locoTyronesobruamus.
K Liber erit Trigonometrien Practicus, traderque Canones adtriangulorum dimensionem,seu,ut loquuntur, resolutionem spectantes,-primo quidem planorum seu rectilineorum, deinde sphericorum seu cur-vilineorum. Hic , cum praecedenti libro, quoniam Se antecedentiumcognitionem usumque deposcunt, Scsubsequentibus fere omnibusfaceinpraeferunt, merito hunc sortiti sunt locum. Addimus in fine Libri com-pendium Trigonometrie Practice doctum & elegans, ab erudira elabo-ratum manu.
VI, Li-