Buch 
Novi calendarii Romani apologia, adversus Michaelem Maestlinum Gaeppingensem, in Tubingensi Academia mathematicum, tribus libris explicata / auctore Christophoro Clavio
Entstehung
JPEG-Download
 

Mæſtlini/ xamen uſq; leue, ac nugatoriũ ſemper eſt uiſum,vt riſu potius, quam reſponſo dignum iudicaretur. Cæterumcum Meæſtlinus nouum Calendarium petulantiſſimè exagita-re, Mathematicos omnes vnus audaciſſimè laceſſere,& tan-quam par ta victoria de nobis triumphare non deſiſtat, ſecurusſcilicet, quod nemo omnino vſquam gentium reperiatur, quimendax eius examen examinare& excutere vel poſſit, vel audeatʒ meas partes eſſe duxi, tumidos iſtius ſpiritus aliquando

frãgere, frigidaſq́; ac ieiunas eius calumnias pro virili propul-

ſare: ne fortè(vt nunc eſt) qui in hoc genere nihil vident,cum, vt dicitur, ſequantur Ducem. Quocirca æquis, iniquiſq́;demonſtrabo, illum quamuis lynceus ſibi videatur, in Com-puto Eccleſiaſtico, quem vocant, tanquam cæcum& ſæpe,&grauiter offendiſſe: quippe qui(ut alia omittam) temere af-

firmauerit, Paſcha Luna xv. nefas eſſe celebrari; quod omni-

bus Patrum decretis, Concilijſque aduerſatur: Itemqͥue Lu-nam xiiij. A plenilunio non differre; quod non modò abſur-

dum, ſed etiam ridiculum eſt. En eur Calendarium nouum

tanto doctiſſimorum hominum ſtudio, ac labore reſtitutumMæſtlinus tam maledicè cauilletur. En cur GRE GO-RIO Pontifici Max. tam audacter inſultet. En cur, uelut ar-biter honorarius orbis terræ Rom. Imperatorem, cæteroſquePrincipes Chriſtianos ad ſuum tribuhal, ad cauſam dicendamuocet. Me ueròs ut meam hanc qualemcunq; Apologiam ti-bi potiſſimum, C AE SAR INVICTISSIME dedicarẽ.multæ cauſæ impulerũt nec leues, nec obſcuræ. Primùm, cumRom. Imperator ſuo iure primarius Eccleſiæ Romanæ, Se-diſq; Apoſtolicæ defenſor ſit, ac propugnator: hic meus liberpro Catholicæ Eecleſiæ, Apoſtolicæq́; ſedis dignitatè dimi-cans, cuius ductu, ac præſidio magis exire debuit, quam Imperatoris Rom. ſacroſanctæ Eccleſię præſtãtiſſimi,& ſummi Du-cis? Deinde cuius magis, quam tua, intereſt, perſpectũ& ex-ploratũ habere, Calendarium nouum, quod toto Imperio Ro

mano, Maieſtatis tuæ auctoritate uulgat᷑um eſt, non flagitio-ſum, temerariumque negotium e ſſe, quod Mæſtlinus temerè,

& impudenter iactatz ſed egregium,& Aſtronomię præceptis, anti-