Buch 
Christiani Hugenii Kosmotheôros, sive te terris Coelestibus, earumque ornatu conjecturae
Entstehung
Seite
40
JPEG-Download
 

40 CHRISTIANI Hu GENIIsese habeant comprehendere queant. Quidenim tam mirabile, quam particulam corpo-ris quandam ita fabricatam elfe , ut ejus ope-ra animal sentiat procul positorum corporumfiguram , positum, motum quemlibet, di-stantiam ; idque etiam cum colorum varieta-te , quo distinctius ea dignosceret. Oculi ve-ro praeter haec artificiosissima constructio, quaepersectam rerum extra positarum picturamin cava choroidis superficie imprimere aptaest, omnem profecto admirationem superat,neque est in quo manifestius Geometriae artemDeus exercuerit. Atque haec non tantum so-lertia summa inventa & fabricata sunt, sed &videntur esse ejusmodi, si quis propius atten-dat , ut non alia ratione perfici potuerintquam hac quam cernimus. Nam neque luxaliter, quam communicato motu per mate-riam caelestem , res longo intervallo remo-tas sensibus nostris offerre poterat; nec ocu-lorum artificio ullum aliud par dari ad distinc-te reserendas rerum imagines. Ut valde eosfalli arbitrer, siqui haec eadem multis modisordinari potuisse contendere audeant. Qua-re omnino credibile est utrumque istud eo-dem modo se habere in Planetarum regioni-bus