Buch 
Christiani Hugenii Kosmotheôros, sive te terris Coelestibus, earumque ornatu conjecturae
Entstehung
Seite
54
JPEG-Download
 

54 CHRISTIANI HUGENIl

difficulter sane deponitur. Scio tamen futu-ros , qui dicant nimis audacter nos ista Plane-tarum incolis tribuere: multorum quippe ve-risimilium accumulatione huc este perven-tum ; quorum si unum quodpiam contra sehabeat, quam positum sit, cadat, velut invitiosa aedificatione, omne quod superstruxi-mus. Sed scire eos velim, hoc quod de Astro-nomiae studio diximus, omissis fere omnibushactenus adductis confirmari potuisse, atqueinde initium fieri. Postquam enim positumfuit Terram hanc inter Planetas esse haben-dam , neque iis dignitate aut ornatu praefe-rendam ; quis dicere audeat in ea sola reperi-ri, qui spectaculo Naturae, 'quod unum pul-cherrimum ac magnificentissimum est, sruan-tur? aut inter eos quibus hoc contigit, nosunos esse quibus caeli arcana penitius perfec-tiulque perspecta sint ? Ecce igitur & hac bre-viore via comprobata in Planetis Astronomiaecognitio, ex qua & animal ratioqis compos,& pleraque alia quae praecessere , illis inesseconsequebatur. Adeo ut, ad priora confir-manda, haec quoque novissima argumentatioconducat. Quo vero magis probabile fiat,saltem in superioribus Planetis, Jove ac Sa-turno ,