Buch 
Christiani Hugenii Kosmotheôros, sive te terris Coelestibus, earumque ornatu conjecturae
Entstehung
Seite
68
JPEG-Download
 

68 Christiani Hugenii

invicem insidientur , aut mortem inferant;imo ut neque oderint nec irascantur; quod fiesset, multo quam nos feliciores putandi sint.Sed verisimilius est:, ut quemadmodum apudnos , sic ibi quoque bonis mala, sapientiae stul-titia , paci bellum misceatur, nec desit egestasartium magistra. Quia & ex his utilitatemaliquam proficisci antea ostendimus; & , sinulla esset, tamen nec praeferendi res illorumrebus nostris causam habemus,n ,, Quod autem nunc dicam, audacius, scio,^ionim videbitur ; nec tamen probabilitate caret.Ä Nempe, si in societate (quod jam pene obti-nuimus ) vivant gentes Planetarum; etiam,praeter commoda inde provenientia, volupta-te aliqua tali eas affici, quali nos, ex congressi-bus colloquiifque amicorum, amoribus, jocis,spectaculis. Hoc, inquam probabile est, quiasi nihil horum Planeticolis concedamus, sedsemper eos serio, ac sine omni hilaritate, autanimi remissione agere putemus; ingens vitaecondimentum, quoque vix illa carere possit,iis adempturi simus, atque ita nostram hancbeatiorem facturi; contra quam ratio postu-lat.

De reliquis vero occupationibus & studiis

illorum