COSMOTHEOROS,LlB. II. 93
Non deest vero dubitandi ratio, cum a calo-re vita pendeat, isque corpori mentique vigo-rem alacritatemque praestet; an non, propterSolis viciniam, Hermopolitae illi nobis inge-nio praestare putandi sint ? ' Sed quo minushuic causae tribuam facit, quod calidilsimasterrae nostrae regiones sortitos, Africae, Bra-siliaeque populos, nec lapientia nec industriaaequare videmus temperatiorum tractuum in-colas ; ut vel ex eo perspicitur , quod inomnium scientiarum ac sere artium ignoratio-ne versentur : cum nec nauticae rei, qui cir-cum littora incolunt, nisi perexiguam noti-tiam habeant. Nollem quoque Jovicolis,Saturnicolilque hebetes, plumbealque men-tes , intelligentiamve tribuere nostra mino-rem , propterea quod tanto longius a Sole re-moti vivunt; cum uterque globus iste tampraestanti sit magnitudine, tantoqije comita-tu stipatus seratur. Qualis porro sit Mercu-rialibus Astronomia, utque caeteros Planetascertis temporibus Soli oppositos Ipectent, exfigura systematis, priore libro exposita, per-facile est intelligere. Atque his oppositio-num temporibus Venerem ac Tellurem prae-cipuo splendore illic effulgere neceste est.
M 3 Nam