Buch 
Bernardini Ramazzini ... Opera omnia medica & physiologica : ; accessit vita autoris / a Barthol.Ramazzino
Entstehung
Seite
108
JPEG-Download
 

io8 Bernardini Ramazzini

tutio tam algida, fy communis, qua Veneta urbi obsidionali maris con-gelatione plus terroris quam ullus unquam hoßis armatis navibus inie-rit. Hoc igitur qualecumque fit munusculum ad Opusculi accesionem, &obsequi mei argumentum hilari vultu , ut filetis, excipite. Valete diuac plurimum Mecoenates Amplißimi , fic ut Hesiodi seneri a Vobis contin-gi'

Patavii die 2 . Junii 1709 .

T si eorum qux non nisi multo labore, &: conatu supe-rata fuerint meminisse quoddam voluptatis genus dicitur,perpaucos tamen esse existimo qui ad illius loci conspe-ctum ubi grave aliquod discrimen aliquando subierint,,non inhorrescant; quomodocumque enim sive fjrtunx beneficiosive redeunte in praecordia virtute, quis evaserit, locus tamen ip-se ubi exacti periculi casus incidit oculos, qui primi in acie, utdici solet, vincuntur, perstringens animum ad horrorem aliquemconcipiendum facili negotio compellit. Id ipsum modö experirime fateor, nec pudet fateri, dum enim in hac Aula omnium am-plissima, & super hanc Exedram me intueor, ubi novem ab hincannis tenuitatis meae periculum feci , ut de more solent omnescum ad publice profitendum in hoc Lyceo primum accedunt, fuispectaculum in hac arena praebendo , ac mentem subit recordatio,quantum expaverim loci & personarum dignitate deterritus , utveritus fuerim ne in ipso Orationis limine vox, &C vires me defi-cerent, ac modö dum video mihi demandatam provinciam, ut hocipso in loco, & ab hoc Subsellio, ex quo tanquam e tripode totceleberrimi Professores oracula fuaesuderc , posthac Practicam Me-dicinam studiose Juventuti tradere debeam, novo horrore non possum non corripi, quem sicut! longo usu, & consuetudine immi-nutum iri non spero, ita vereor ne in dies augescat. Ita ferme eve-nire lolet, ut nunquam satis pensitemus quid ferre valeant hume-ri, quid recusent, neque cognoscamus quam dura, quam onerosasit aliqua provincia nisi postquam fuerit suscepta. Isthxc equidemmulrö antea mecum prxsenseram, ac tam gravi discrimini oppor-tune me subduxisse arbitrabar, se posito res meas promovendi ten-tamine