Buch 
Bernardini Ramazzini ... Opera omnia medica & physiologica : ; accessit vita autoris / a Barthol.Ramazzino
Entstehung
Seite
138
JPEG-Download
 

iz8 Bernardim Ramazzini

Litabant autem lactentem Catulum, quod a Rubigali Numine rmediante maligno Canis Sydcrei influxu, putarent hanc labem interras immitti; quare coeca superstitione , ac non nisi habita ratio-ne nominis, id agebatur sacrificium, ut ingenue Ovidius.

Pro Cane fydereo Canis hic imponitur Ara ,

Et quare id fiat , nil nisi nomen habet.

XXXII. Rubigalia itaque sacra, sicut & Floralia , ut cuncta be-ne deflorescerent, instituta sunt, ac celebrari solita, sub finemAprilis, propterea quod hujusmodi tempore a Rubigine frugibus, Scfructibus valde metuerent, occidente tunc temporis Cane , Syde-re per se vehementiflimo , qui occasus ex Plinii observatione l.18. H. N. c. 2.9, tunc in 4. Kal. Maji incidebat. Observabant autemVeteres multa attentione Canis occasum, ubi nos vix ortum, quipersaepe credimus eodem tempore ubique inchoare dies Canicula -res , veluti non raro doctos alioquin,& celebres Professores , itaquidem, sed turpiter sentientes, audire contigit, cum tamem jux-ta diversam latitudinem, quam varia: regiones habent, varii ac diver-si sint Astrorum ortus, & occasus, quod non ignotum Caleno 1. inl.Epid. qui tradidit, eodem quidem tempore omnibus in plagis fie-ri tum vEquinottia, tum Solfiitia , Astrorum vero ortus, & occa-sus communes'esse iis solum qui sub eodem vertice habitant.

XXXIII. Hanc pestem Gr&ci Epvcnßiv Latini Rubiginis nomi-ne appellavere , sive a rodendo, ut Varroni placet, seu quod ru-bro colore fruges inficiat ; Uredinem quoque , seu Carbuncularemmorbum Vocavit Plinius l. 1 8. H. N. c. 28, quod fruges exurat, velu-ti hoc Anno contigit, cum fruges, & plantae omnes carbuncula-rent , ut Pliniano vocabulo utamur. Hos equidem Rubiginis noxioseffectus observare, & contemplari licuit; at quxnam sit hujus pe-stis natura, & indoles, non tam facile est decernere. Sapere ignisnaturam, seu acrimoniam lixivialem, & Alchalinam ex Sale acri,& volatili, proclive quidem esset asserere; at mulca obstant, nein hanc sententiam eam. Gigni Rubiginem ex Rore, sed vitiato, se-renis noctibus, ^el in plenilunio , vel interlunio , quibus tempori-bus Luna frigidius lumen ad nos reflectit (cum in Plenilunio, A i-stivo tempore ä nostro vertice multum absit, in Intctlanio verö to-tum. lumen, quod a Sole recipit eidem rege:rat) AMtqu&rum fuit