Buch 
Bernardini Ramazzini ... Opera omnia medica & physiologica : ; accessit vita autoris / a Barthol.Ramazzino
Entstehung
Seite
148
JPEG-Download
 

148 Bernarcüni Ramazzinr

Multöque magis noxius fuit hoc Anno aqua: usus, ac Ruri praser-tim, quod ob pluviarum a/Iiduitatem , aqua: coenose, & graveo-lentes essent; in hac vero Urbe, non adeo gravem noxam intulitaquae usus; haec enim Civitas purissimos habet Fontes, & admi-randae originis, quorum Fontium historiam brevi editurum me spe-ro. Invaluit autem apud Nostrates Opinio, quod Vena: sectioni.,& Aqua: potui , tamquam duabus solidissimis Columnis , tota cu-randarum Febrium Moles innitatur. Ac num id recte ? Profcctöin hac Constitutione neutrum ex usufuir. Haud sum nescius scrip-sisse Hippocratem 4 . de Morb. n. zS, Aquam 'non praß are bonum ali-mentum igni, at nomine ignis intellexit Hippocrates febres conti-nuas ,Sc essentialiter tales, non verö intermittentes, summatim Fernofts-, non Gaflric<ts. At forsan aliquando, si otium suppetet, deAqua: abusu in febribus aliquid conscribam.

X X X X VI. Verum quali potu, inquiet aliquis, utendum eratin his scbribus ? Ego certe Vini usum raro, quod sciam, inter-dixi , immb suasi, ut, modico Vino uterentur, eoque non olygo-phoro, sed mediocriter generoso ,* mulcosque ab Orci faucibus,hoc solum Cardiacum eripuit; Bilis enim erat potius acuenda-,quam sufflaminanda, & partes sanguinis fpirituosae in motum cienda;,quod praestare poterat Vini usus, &: ea remedia, quorum vis in Al-chali volatili sita est, quod solo natura: ductu , in Agro Mantuanofecere Agricola:, qui suis febricitantibus Allia, & Ccepas cum sa-lubri eventu praebuere. Morbos quosdam Cronicos , pravis edu-liis (sed qua: vere in censu Medicamentorum, casu potius, quana,arte repertorum reponi debeant ) aliquando sanari compertumest ; sic diuturnas Quartanas Allii usu cum multo meraco sa-natas observarunt Antonius Benivenius c. 59 , &C Amatus LusitanusCen..% Cu. 4Z. Vino autem generoso, potius quam tenui,utendumduxi, nihil metuens a febrili esservescentia , in hoc enim saepiuspeccatur, qubd rem agi sine periculo creditur, si Vinum tenuein diuturnis Febribus, & chronicis morbis permittatur; at hujus-modi Vina, ut plurimum acidiuscula sunt, &c acorem sanguinis ex-altando, morbi causam deteriorem efficiunt; quem errorem notavitolim Crato l.i. Con. 17. qui in Podagra sicuti Vinum meracum, sedin modica quantitate commendat, in Vina tenuia improbat, qua:

. Venar,