Buch 
Bernardini Ramazzini ... Opera omnia medica & physiologica : ; accessit vita autoris / a Barthol.Ramazzino
Entstehung
Seite
179
JPEG-Download
 

Constitutiones Epidcm.

nes, Balnea, & omnis medicus apparatus, perßrp£ prarstare ne-queunt quod solus Aeratstivus. Cum hoc Vere cuidam Docto Ami-co meo levem purgationem ad fanandam Scabiem , qua vexaba-tur, praescripsissem, nec ideo melius haberet, ac illo urgente, quidagendum fupercsset, per jocum remedii loco dictum illud Satyriciadduxissem.

Durate , atque expeffate Cicadas ;

ille ad me conversos, & Tu quoque, inquit, ad Graecas Calendashonorarium expecta.

XXX. Utriufque casos duo habemus notatu digna exemplaapud Hippocratem x.in 6. Epid. quae hic lubet afferre. Lata pustulanon valde pruriginosa , quales Simon habebat hyeme , qui ubi ad igneminungeretur, aut calida lavaretur , opem sentiebat. Vomitus non prode-rat. Manifestum specimen hic habemus Scabiei, cum morbus estjnam ex facta inunctione, vel in ipsa hyeme opem sentiebat; si enimScabies illa fuisset abscessus , ac alterius morbi productum, non so-lum ex intempestiva unctione, nil opis sensisset, sed gravem noxamexpertus fuisset. Observanda quoque illa verba, Vomitus non pro-derat ; signum evidens, Corpus illud so isse fanum, ac totum vi-tium, in externis corporis partibus extitisse. Corpora fana difficul-ter ferre purgationes , effatum est ejusdem Hippocratis r. i^sfph. 2,7,qui pariter, ubi fauces argrotant, aut tubercula in corpore nascun-tur , prarcipit , ut dejectiones inspiciantur , quae si sint similes fanis,ait tutum esse corpus alere, sin minus purgationem instituendam ;fieri enim potest, ac sopenumerb contingit, ut Corpore fano in-tus existente, tubercula in cute progerminent.

XXXI. Exemplum aliud Scabiei, prout Abscessus dici mere-tur, habetur ex eodem Hipp. 3 . Epid. n. 4. Homo quidam Athenisprurigine toto corpore vexabatur , & Cutis crajsa erat & velut l.praafpeBtt ; huic nemo opitulari potuit; tranfgreßus ad Melum , ubi (untcalida Balnea , a pruritu quidem , & Cutis craßitudine liberatus est, sedhydropicus factus mortuus est. In hoc caso certe affectio iila pruri-ginosa ablcessus erat, ac fructus morbosae radicis in Visceribus im-plantatos ; vel immoderate, ut putat Va^efius in Commento, aquisillis thermalibus usus fuerit homo ille, ut suffocato innato calore

' ^ Z i cessant