i88 Bernardtni Ramazzini
temperiem, & eas conditiones obtinuit, quas in libro de AereAq. & Loc. recensuit Hippocrates , nimirum ut sit moderata , nequevalde clemens , neque frigiditate excedat . Morbi itaque hyemalesobservati sunt, ut Tusses , Pleuritides , Erifipelata , Apoplexia , ac iniis praecipue qui praecedenti Anno a gravi aliquo Morbo conflicta-ti fuerant; major tamen pars eorum qui aegrotarunt evasit, dem-ptis paucis quibusdam e Senioribus, & Silicernio jam proximis.Nihil itaque hyemali tempore observare licuit, quod xo» tTnS'sfjmredoleret.
III. Neque vero a sibi debita temperie multum descivit Ver-nale tempus ; satis enim moderatae fuerunt pluviae, ac interpolatae,quales Agricolarum votis responderent, sicuti fas quae succes-sit non admodum fervida, ut praecedenti Anno, neque nimis sic-•ca extitit, sed pluviis identidem labentibus, ac Etesiis suo tempo-re flantibus, talis fuit qualis nostro Coelo congrueret; quare mes-sem si non plane frugiferam, qualem publica necessitas optabat,non improbandam tamen exhibuit. Haud secus Autumnus sta-dium suum regulariter percurrens cum prima parte hyemis nonadmodum rigida Annum clausit. Sic torum Annum fatis placi*dum, ac Austrinum quoad primam Qualitatum temperiem exegi-mus.
IV. Non ea vero moderatione sequens Annus processit, il-lum enim totum intemperatum, ac prorsus exlegem experti fui-mus. Hyemem totam cum perpetua Coeli serenitate, & mitissimisfrigoribus transegimus sine pluviis, ac sine nivibus , neque solumin hac planitie nostra, ubi sedet Mutina , sed neque in editissimisAppennini jugis, qua: alias per totam hyemem, & vernum quoquetempus albescunt, Mari supero, & infero canum verticem osten-tantes ; sic neque Gabellus , & Scultenna{ inter qua» flumina Urbshsec posita est ) glaciem, ut caeceris Annis, sensere , quod multumcontulit, ad Annonae caritatem levandam; cum tota hyeme perha:c flumina Frumentatores e proximis regionibus commeatus adnos abunde conveherent , ad plebem nostram , & GermanosMilites alendos, qui hoc Anno quoque apud nos hybernarunt. SicVeris speciem Hyems tora Austrina exhibuit, cui postmoduin Versuccedit hyemis naturam, voluti mutatis vicibus, referens, ab
iEqui-