t
P R £ F A T IO.
multitudo , quam fi quis prima fronte ad spiciat , Phyficam ,scientiam ditissimam , & ad magnam usque amplitudinemproveBam judicaret: Verum fi penitius fingula inficiamus ,notando , quanam tentamina sint accurate capta , rite descri-pta , ita ut nihil omissum , nihil alieni fit additum , meritodubitandum , an quidem ulla scientia pauperior , pluribuscontaminata erroribus , aut incunabulis fit propior.
Homines enim , inquit magnus VERULAMIUS , do-cti supini sane & faciles, rumores quosdam Experienti#,& quali simas & auras ejus , ad Philosophiam suam velconstituendam vel confirmandam exceperunt, atque illisnihilominus pondus legitimi testimonii attribuerunt :veluti si regnum aliquod aut status, non ex litteris& relationibus a Legatis & nunciis fide dignis mis-sis, sed ex urbanorum sermunculis & ex triviis con-silia sua & negotia gubernaret : omnino talis in Phi-losophiam administratio , quatenus ad experientiamintroducta est ; nil fere debitis modis exquisitum ynil verificatum, nil numeratum , nil appensum, nildemensum repetitur.
Quibus elapso seculo perspeftis immensum pondus nugarumex Philosophia eliminarunt Verulamius , Helmontius , GaliUus ,Torricellius , Mariottus , Redus , Boylcus , New tonus, pluresquealii , animo & solertia excellentesViri , qui ad severum examenobservationes aliorum revocantes , errores extemplo detexerunt ,siis que sapientes praterea Experimentis , novam condere in-choaverunt fiientiam , flabilem & inconcussam.
Horum vestigia , quamvis impari passu , sequi conatus r
pltt -