Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
3
JPEG-Download
 

PR^EF ATIO.

$

Attractione proprie dicta trahuntur,sed quoniam nomen qualecunquehuic sive effectui, sive causa;, dandum erat; optime enim illi, qui hac vo-ce utuntur, intellexerunt, duo corpora ad se proprie tunc solum trahi,quando ope intermedii corporis tertii, sive funis, baculive jungun-tur, atque extremitas alterutra, vel ambae simul trahuntur;qua actio-ne corpora connexa ad se accedunt : Sed ea quae se attrahere dicun-tur corpora,non ligantur ope alicujus lori baculive intermedii, verumseparata vel soluta a se mutuo, ad se accedunt sine auxilio, aut praesentiaaliorum corporum, fere eodem modo ac si in se invicem gravitarenr*Vox Attractionis recepta erat in Philosophia, eamque retinere vo-luimus in hac significatione, si quis tamen ea offenderetur, aliam af-ferre ipsi licitum erit eodem jure : Nominum enim definitiones arbi-trariae sunt, modo effectum intelligat eundem.

Quoniam autem in omnibus, quae hactenus nota sunt j corporibus,obtinet vis quaedam, qua ad se accedunt, vel qua se suasve partesretinent, cum scsc contingunt, Attralfio a nonnullis Lex Natur*Universalis habetur: qua; omni corpusculo infusa solido, nunquamdestruitur, sed in eo semper manet, quemadmodum Gravitas inditaa Creatore omni materiei, proportionalis est massse, peritque aut si-let nunquam.

Philosophi, qui Legem Attractionis condiderunt, neutiquam exHypothesi eam affumserunt, verum quia experimentis & quotidianisobservationibus animadverterunt vim quandam dari in corporibus,qua, si a se distant, versus se mutuo feruntur; & si se contingunt.,firmiter se retinent, cum nullius corporis foris pellentis suspicio.,velpressio observatur: hoc modo Hypothesis ambientis st corpora pre-mentis Fluidi qualiscunque Aitherei penitus ex Philosophia elimina-tur. Inter corpora quas Attrahere se dicuntur, nulla sunt hactenuscognita, quae aut manifestius, aut .fortius, aut ad majorem interca-pedinem in se operantur, quam Magnes & Ferrum, idcirco opina-bar nunquam melius Leges Attractionis addisci posse, quam si Ma-gnetem accuratissime,& ab omni parte,diversisque modis examina-rem; rem igitur aggressus sum, & quamvis nec fumtibus nec laboripepercerim j nequaquam voto potitus fum : id tamen didici, Magne-tis partes universali Legi Attractionis subjici, has cohasrcre inter sevi simili, qua omnia corpora : verum ea vis Magnetis, quae ad ma-

A 2 ximas