PROFATI O.
7
5013. Sed ejusmodi Philosophorum genus abunde sus ignorantiaeapud veros Physics cultores luit poenas , uti liquet ex inclyti KeiliiPraefatione ad veram Physicam, hos ita describentis; slpod* ut /-gnavo & deßdi placeant ‘Philosophant um populo , nullum Geometriausum r» Philosophia adhibent: excogitantes quoque Philosophiam ,qua a veris Mechanica legibus tantum abhorret , quantum qua lori -giß'tme: ideo umbram Philosophia , non ipjam substantiam ample-ctuntur: Sed hi terant suum tempus inutilissime in Hypothesibussabulisque fingendis, pergant deridere Geometras, elatoque de-spicere supercilio, hos facile suo genio indulgentes relinquimus, duminierim ad alia transimus.
Praeterea haec in lucem emisi,quia ante paucos annos quaedam Expe-rimenta magnetica in Epistola communicaveram cum Viro Experientissi-mOj Doctissimoque Disaguillierio ,qui ea pluris aestimans, quam mere-bantur, Actis Philosophicis inserendas esse voluit; Quum vero haec noneo transmiseram scopo, quia nimis rudia & incondita erant, curamqueposteriorem desiderabant, nunc ea paulo magis, pro exiguo quofruor otio, elaboravi. Non tamen haec vendito pro novis, pluraenim aliorum huc congessi, quae tantum novo exploravi examine,eo duntaxat scopo , ut appareat , quid huc usque in ScientiaMagnetica actum sit, quid ulterius desideretur; & ut verae ob-servationes ab erroneis, quae frequentissime in hanc doctrinamirrepserant, distinguantur: Quoniam autem aliorum inventa meri-tamque gloriam mihi vindicare nolui, candide Autores memoravi,qui eadem experimenta primi instituerunt, seu cum eodem, seu cumdiverso successu. Nullos autem allegavi, nisi quos ipse legi, quosfateor esse admodum paucos, sed malui in lucem haec nudo & simpli-ci induta ornatu emittere , prout Philosophum decere arbitror,quam cum magna ostentatione eruditionis plurimos citare amores,quos nunquam legi, aut vidi, quod haud difficile fuisset, si tantummodo exscripsisiem Doctissimum Srurmium, & Acta Eruditorum Li-psiensium, aliaque Librorum extracta, atque citationes ex citationi-bus, tam male quam bene per fortunam intellectis, accumulassem,hae vero artes ignavae, quibus nonnulli utuntur, facile detectae su-issent ab iis, qui mediocriter in Physica se exercuerunt. Quidnampraestiterim illi cognoscent, qui plurima optimorum Amorum, qui