Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
36
JPEG-Download
 

DISSERTATIO

z6

& quod de La Hire suis observatis confirmavit in LHist. de I/A*cad. Roy. Ao. 1705. qui inclusit fila ferrea lapidi, sed haec disposuit,ut sua longitudine responderent directioni acus Magneticae , tumpost 10 annos lapis evasit Magnes verus, filis nempe a rubigine corrosis:Nonnulla autem fila prius Magneti affricuerat,antequam alteri lapi-di incluserat, volens videre, an non ita fortior generaretur Magnes,verum plus virium in hoc lapide non animadvertit. Ferrum igitur,quod est in Magnete , simul cum sua terra vim attrahendi habet;si proinde hoc agat in ferreas partes constituentes alium Magnetem.,non admirandum est, hoc etiam agere in ferrum purum, sive in Ma-gnetem purjstimum absque lapide admisto, sic enim ferrum purumvocare licebit: Eodem prorlus modo Magnes agit in quaelibet cor-pora, quibus ferrum est intermistum; imo forte in ea, quae nihilferri habent, sed eandem terrestrem attractricem materiam: agjt itain nonnullas plantas;in lateres coctos ruberrimi coloris,notante Ca-baeo Lib. 1. cap. 17. p. 63. in Colcotar vitrioli; in pulverem splen-dentem nigrumque, qui ex arena Indica elicitur, & qui nunquam ru-biginem contrahit, de quo plura inferius: in pulverem nigrum quiremanet post destillationem:olei Lini, & olei Therebinthinae, utiannotatum est in LHistoirc de LAcademie Roy. Ao. 1704. in Gra-natum, gemmam, modo fuerit colore saturo tincta, affirmante Boy-leo, vide Act. Lipf. Ao. 1693. pag 1S2. in Lapidem Lough neaghcalcinatum, notante Molyneux in Phil. Trans No. 166. atque inimpuritates vitri, monente Helmontio, pag. 727. unde error Pli-nii liquet , qui in Lib. 34. cap. 14. Histor. Nat. dicit, de ferroVerba habens; Sola hac materia vires ab eo lapide accipit.

Quia autem omnis Aftio est aequalis Rea&toni , non potest Mag-nes agere in ferrum, nisi hoc reciproce in Magnetem agat, adeo-que eodem modo ferrum ad Magnetem accedat, quam hic ad fer-rum ; hoc tamen Experimento confirmare volui: Suspensus fuit Mag-nes ex fune longo Librae alligato, reductus que ope aequipondii estin aequalibrium; tum massa ferrea ejusdem gravitatis cum Magnete, equatuor ale distantibus funibus suspensa ex altera Libra, ita ut Magnes& ferrum fere in eadem linea perpendiculari forent, aequilibrium quo-que quaesitum fuit; simulae autem tam prope ad se admovebantur,Ut manifesto in se mutuo operarentur, accessit ferrum ad Magne-