Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
49
JPEG-Download
 

»i MAGNETE.

it

tam superior. quam inferior , demtis lateribus, erat parva: fiebat ta-men attractio ad eandem distantiam a Magnete , quam in Exper.XX in quo superficies ferri ABC D, Magneti eidem opposita, tamsuperior quam inferior , erat quidem duodecies , imo multoamplior; in distantiis tamen propioribus, idem ferrum Experimen-ti XIX. multo fortius attrahebatur , quam in Exp. XX. uti excomparatis tabulis videri potest: in quibus observamus, superficiemminorem ferri attractam fuisse majoribus viribus , quam fuit ferrisuperficies major: Non tamen deduci inde potest, quo superficiesferri minor obvertitur Magneti, co fieri majorem attractionem, namalia attuli experimenta cum pede ferreo circini instituta , quL ex-hibuerunt attractionem ferri acuti ad Magnetem elfe minorem »quam ejusdem ferri obtusioris: quamobrein dabitur superficies deter-minatas magnitudinis. determinatae ferreae massae, quae ä Magnetemaxime attrahetur, Sc aliae superficies, hac majores vel minores, mi-nus attrahentur. Plura corollaria ex his experimentis deducere po-tuissem , verum praestare ea opinabar, quae evidentistima sunt, &multis comprobantur observationibus > quam quae ex hac aut illatantum fluerent,

Scbolion. Primus, quantum novi, omnium Hauksbejus inqui-quisivit proportionem virium Magneticarum in variis distantiisMagnetis a ferro : methodus ejus, prorsus diversa a nosträ ,quamvis omnium suffragia non latura sit, tamen cognosci meretur,ob effectus in ea observatos : prostat autem descripta in Philos.Transactions N° 335". p. 506. vel in Compendii vol. 4. part., a.pag.295 -

8 um fit Vir artificiosissimus Quadrantem , cujus radius 4. ped.quem posuit supra solum , in centro ponebatur acus rotatilis ;quas sibi commissa, stabat in Quadrante ad grad.o. tum Magnetemimponebat asseri ita, ut polus ejus jaceret in eodem plano cum Qua-drante & acu, & moveri posset juxta limbum Quadrantis a graduin gradum, & a distantia una in aliam. Magnes erat figurae irregu-laris, & circiter 6. Librarum, fecit vero Experimenta cum duabusacubus , quarum una fuit 3. poli, longa, altera 6 . poli, sed fern perinvenit breviorem este meliorem.

In tabulis autem continentibus haec Experimenta observandum est,

G lon-