DISSERTATIO
54
non modo potentia trahens agit in Acum, sed in fluvium quoque, &superandam habet vim fluminis in illam incurrentis latcraliter, eam-que propellentis recta Juxta fui cursus determinationem, estque flu-minis incurrentis vis semper eo major. quo Acus situm flumini plus•oppositum accipit: vis trahens & inflectens Acum, agit hic igitur inAcum & simul in vim directricem fluminis, & non in Acum solam,quatenus est modo corpus movendum. Eodem modo Acus rotati-lis Magneti affricta a vi dircctrice universali versus suos in Terrapolos agitur, aeque in hanc, ac in acum, Magnes in Experimento viattractrice agit, haud aliter ac in superiori exemplo potentia opeintermedii lori traheret acum in flumine ; cum hac vi directrice ae-quilibrium ad varias distantias & varias obliquas positiones aciis Ma-gnes agit; unde ex his experimentis non potest concludi, quanta viattrahuntur, per solam vim attractricem, duo Magnetes ad fc. velMagnes ad Acum Ferrumque. Non tamen hxc Eperimcnta sua ca-rent utilitate, quippe, supposita Acu absque attritu posse supra cardi-nem converti, evincunt vim attractricem Magnetis agere in vim di-rectricem ad certas distantias secundum super ius indicatas rationes: &cognita vi attrahente Magnetis, indagari potest quantitas virtutisdirectricis ad quamcunque obliquitatem acus ex regulis Mechanices:Sit enim acusTab.j’.fig.ö. ACB,cujus axis in C,quae vi directrice agert-tejuxta B C A teneatur in eadem determinatione, trahatur acus pervim D, in situm obliquum aC b, ita tamen, ut angulus C a b sit re-ctus: ducatur quaecunquerccta E a parallela ad ACB,quae vim directri-cem indicat, tum perpendicularis E C in aC;Concipiaturquercsolvi visdirectrix in unam perpendicularem ad acum, quae est E C, & in aliama C,erit E C directe opposita ipsi a D directioni potentiae D, atque trialatera Trianguli E aC suis magnitudinibus expriment vires , quae hicadsunt: C E notabit vim potentiae trahentis D. E a sive A C totamvim directricem, & a c partem virium directricium remanentium:cognita igitur longitudine Acus a c, tum angulo E C a, & quantita-te virium attractricium sive E C, invenitur E a sive A C, hoc estquantitas virtutis directricis.
Quando mccum pervolvebam vim universalem directricem Ma-gneticam, qua dirigitur & deprimitur Vcrsorium infra horizon-tis parallelisinum in his Europae regionibus, uti postea liquebit quan-
* do