Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
80
JPEG-Download
 

DISSERTATIO

80

sunt, unumquc saepe in corpora quaedam operatur, alterius vi inea absolute silente; uti quidem non ex hoc , sed ex aliis liquebitProcessibus: Sumsi igitur novum pulverem Magneticum . sed exeodem Magnete, qui praecedentibus & omnibus aliis sequentibusoperationibus inserviit; huic addidi Arsenici ana 3iij, ambos pul-veres diu & bene miscui, inclusos phialae vitreae exposui igni are-nae ; bihorii spatio, omne Arsenicum sublimatum fuit, magnaque e-jus pars ex collo phialae avolavit, relinquens infundo pulverem Ma-gnetis, nullo modo immutatum, copia, colore, aut vi attractricerespectu Versorii, aut alterius Magnetis: ex qui operatione nihildiscimus, nisi Arsenicum non agere in Magnetem.

PROCESSUS Q_UARTUS.

Quia Sal Ammoniacus Ferrum volatile reddit, & cum co subli-matur, arbitrabar Magnetem vel partim vel penitus volatilem reddi-tum iri, si cum hoc Sale urgeretur, neque e spe excidi: SumsiSalis Ammoniaci & Magnetis pulveris novi ana giij. ambos pulve-res diu contritos & mistos immisi phialae vitreas, quam imposui igniarenas, continuato per 3 horas, quem tamen non excitavi summum,cum lebes arenam continens non fatis pro funde fornaci immissus fue-rat: exemta & distracta phiala, observabatur massa in fundo phia-las cohaerens, tamen mollis, & facile friabilis in pulverem, parumolens, quas per medium distracta, ä parte inferiori versus superio-ra, exhibebat aliquod strata hoc ordine posita: Infimum stratum erattenuissimum omnium. coloris obscuri: Stratum secundum coloremhabebat fulvum; tertium colore donabatur luteo: quartum eratgry-ieum, constans ex mistis partibus Magnetis nigris cum albis SalisAmmoniaci: quintum stratum sive supremum constabat ex purisfloribus Salis Ammoniaci albissimis , levibus, & vix cohaerenti-bus.

Massa hLc prope Vcrsorium 6 pollicum locata, manifestos in eoexcitavit motus, tam attrahentes, quam repellentes.

Ex hoc colore diverso stratorum, tum ex varia eorum gravitate,liquebat Magnetem non esse corpus homogencum & simplex , sedesse aliquod compositum ex pluribus partibus diversis.

In