Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
83
JPEG-Download
 

ü e MAGNETE.

*3

luculenter probar: verum Tinctura exsiccata plurimum Salis in sehabet , Sal Magnetem vehementer attrahit. efsicitque, ut hu-jus vis in se terminetur,nec proinde in alium Magnetem agere pos-sit : constanter id obtinere didici ex omnibus Experimentis, quodnihil, prasterquam Salem, vim Magnetis impedit, quo minus adnotabilem diffundatur distantiam; sed omnis Sal, ejus virtutem co-hibet , asque Sal Ammoniacus, quam Marinus, Gemmae, Nitrum,ut in sequentibus constabit: Est igitur ita aliquid hic admiranduminter Salem & Magnetem, eo prohibente aliquid,quod nec Metal-la, Gemmae, Lapides, Vitra, Ligna, Terraeve prohibere potue-runt.

PROCESSUS QUINTUS.

Cum voti non factus eram compos in praecedenti operatione, adexamen cum alio Sale me converti , verebar tamen me aliorumope non multum praestiturum, cum docente constanti experientia,nullum melius Sale Ammoniaco corpora aperiat, sed a priori in Phy-sicis non multum concludi potest, & ideo me potius caecum opera-torem gerere malui, quam iubtilem ratiocinatorem, a quo vix quid-quam, praeter aliquod hypotheticum argumentum produceretur: Ma-gnetis in pulverem contusi & Salis Marini ana §iij. accurate permi-stas subtileique immisi crucibulo , easque ursi igne vehementi infurno Anemi, spatio trium horarum: coibant pulveres in massamsolidam, parietibus crucibuli valde adhaerentem, nec nisi eo fractoavellendam, mafTa colorem ex rubro nigrum accepit, instar colco-taris vitrioli, quae ubivis per totam suam substantiam habebat parvapuncta, splendentia valde, aemula partibus ferri diffracti: haec re-ducta in pulverem, a Magnete, supra eam posito, vehementer fuitattracta: quamobrem Sal marinus non eliminat ex Magnete partesaliquas, in quibus vis resideret, neque etiam ex illo partes ejicit-inertes.

2.. Sed hac una operatione non contentus, iterum priorem pul-verem, jam semel ignis vim passum, miscui cum aequali copia Sa-lis marini atque in crucibulo aperto exposui igni fortissimo in furnoTeverberii spatio z; horarum , ex qua operatione prodiit masia firma,

L z arcte