DISSERTATIO
33
pars magna tum Salis, tum Magnetis avolaverit, non tamen omnisSal abierap, quippe sapor salsus massae manifestus inerat: In omni-bus tenuissime contusis vis parvaMagnetis observabatur, uti quidemante suspicatus eram, quia Sal undequaque penetraverat in partesMagneticas, cum quibus vehementer cohaerebat, adeo ut vis for-tissimi ignis tamdiu continuati eas a se avellere non potuerit : sedid quod Ignis praestare nequit, aqua facile absolvit.
4. Quamobrem huic pulveri in phiala superassundebatur aqua adexcessum unius digiti, qua cum digessi per octiduum . visurus antincturam praeberet; sed nullam dedit, solummodo Sal Gemmaeresiduum fuit in aqua soliitum, eo cognito , pulverem lavi copio-sa aqua , usque dum insipida redibat; pulvis exsiccatus , erat ni-grioris coloris , quam pulvis Magneticus ante operationem; & at-trahebatur a Magnete fortius quam unquam antea; quod evincebatSalem admistum impedivisse actionem ejus Magneticam ;& aliquamTerram inertem fuisse separatam ex Magnetis substantia; quam proculdubio in §. 3. seposueram : non autem dubitavi quin in hac mastäresidua adhuc multum materiae inertis contineretur, quae ulteriori-bus operationibus diutissime continuatis posset separari ab omni effi-caci , verum non satis otii fruebar , ut id ulterius indagarem; po-tius ad alias methodos festinavi, sperans me facilius voti compotemfuturum. Id tamen ex hisce omnibus tentaminibus colligitur, vimMagnetis ex Magnete non poste tam facile expelli omnem, uti cre-diderunt antea Philosophi, videntes Magnetem magnum & inte-grum in Igne corrumpi , suasque vires amittere ; sed Lapis nonomnes amittit, & quomodocunque tractetur, aliquid retinet, velutiex his huc usque expositis patet tentaminibus, & in sequentibusetiam ulterius liquebit.
PROCESSUS NONUS.
Desiderio flagrabam explorandi, an Magnes in vitrum conversusvim attrahendi retineret, quoniam vitrificatio est ultimus finis ope-rationum Chemicarum, & quae corpora maxime immutat: Magne-tem per se, aut ope Borracis solius non in vitrum mutaveram hacte-nus , licet diu & vehementistimo Igni exposuerim ; ideo Minium
Plumbi