de MAGNETE.
91.
jectus fuisset; sedatus fuit elapso aliquo tempore hic tumultus,tum digesta materia octo diebus, dedit Tincturam intense flavam,in qua totus Magnes solutus continebatur, absque ullis fere faeci-bus; haec Tinctura non ostendit ullam actionem in Acum nauti-cam.
Nob Boyleus hunc Processum inchoaverat, verum non produxeratmultum, memorat tamen se paucas hujus Tincturae guttas inje-cisse infuso Gallarum , quod abibat in atramentum nigrum > &quod diversimode positum apparebat caeruleum instar Tincturae di-lutae Chalybis.
Tincturae quoque huic Magnetis assudit Salem Tartari , a quopraecipitatio fiebat, quae evadebat similis solutioni Vitrioli: Alteriparti hujus Tincturae Magnetis immisit Spiritum Urinae fermentatae,cujus ope acquirebat praecipitatum ex flavo rubrum : Verum nonexaminavit magnus Philosophus quasnam vires haec praecipitatacontinebant, & idcirco longe accuratius haec tentamina institueretenebar..
L. Ex Tinctura immissa retortae, lento Igne elicui omnem Spi-ritum Salis Marini, donec remanebat materia perfecte sicca, in quaoperatione observavi Magnetem fuisse semivolatilem factum in so-lutione Spiritus Salis, non enim in fundo retorta; haesit materiasicca, sed ad superiorem ejus partem & in collum usque adseen-derat: erat quoque duplicis coloris, purpureo donabatur pars in-fima, luteo suprema , sed hic a Spiritu salis imprimis relictus vi-debatur.
3. Fracta retorta separatim collegi utramque materiam: Neutraullomodo attrahebatur a Magnete, aut Versorium nauticum com-movebat. Utraque erat in aere aperto impatiens siccitatis : Ecceigitur iterum vis Magnetica ad silentium reducta ; prima frontecredebam vim fore destructam, neque redituram in has partes ,quae tamen postea reversa fuit, ut in sequentibus patebit.
4. Massam utramque permiscui, phialaeque immistae affudi aquam,cum qua digessi per biduum, prodibat Tinctura intense flava , sa-poris acidi & adstringentis , atque ad fundum subsedit pulvis ni-gricans : effudi Tincturam, & residuo novam adjeci aquam puram,quäcum iterum illud digesti, similemque priori acquisivi Tinctu-
M 2 ram,