tc6
DISSERTATIO
circo vis Magnetis non tanta cum efficacii in Ferrum rubiginosumagit quam in purum: quamobrem nequaquam consentio cum Ta-chenioin Clave Hippocr. Medie. Cap. 9. hoc explicante, quod exrubigine acidum ferri exspiravit , G ob id ejus odorem mater (Ma-gnes scilicet) non percipit.
EXPERIMENTUM XL.
Magnes inermis, qui potest elevare massam ferream duarum un-ciarum , quod est maximum pondus ab eo sustinendum; non pote-rit tamen elevare aliud Ferrum uncias unius cum uncia alterius me-talli , etiamsi superficiem similem priori masias habuerit: quemad-modum recte observavit Dechales.
EXPERIMENTUM. XLI.
Magnes in aliquot partes ope serrae dividatur, ne concussione in-teriora ejus turbentur, tum summa ponderum Ferri, quam omnia fra-gmenta seorsim examinata sustinent, multum superat illud pondus,quod antea ä Magnete integro elevabatur.
Raro grandis datur Magnes, qui suum gestare potest pondus: mi-nores novi plutimos, qui vim attrahentem decies, vigesies & ultrasuperantem suum pondus possident; minimos vidi, quorum virtusquingenties gravitatem excedebat: Quia autem grandis Magnes con-siderari potest instar congeriei plurimorum parvorum, in unam con-junctorum massam, hi sibi additi nequeunt tantam vim in Ferrume&ercere , quam separati: Demonstratum enim est in ExperimentoXVI. Vim Magnetis in Ferrum decrescere, prout majori ab eo ab-est distantia : Sit Magnes A Tab. 2. fig. 3. qui attollere possit Fer-rum B, concipiatur divisus in 9 partes, quas figura exhibet, appa-rebit intuenti, Ferrum B esse quidem immediate applicatum parti-bus 1, 2, 3. Sed distare a partibus 4, 5, 6 crassitie partium in se-rie anteriori, quamobrem hae agent modo in Ferrum, quemadmo-dum Magnes in id, tantopere a se remotum, operatus fuisset: Quiaautem partes 7, 8, 9. multo plus distant ä Ferro B , quam seriesmedia, iterum minus in illud operabuntur; adjuvabunt tamen sua
virtute