DISSERTAT IO
*08
EXPERIMENTUM XLIII.
Possunt fragmenta Magnetum varia conjungi in unam massam squae multas vires exercebit, modo inter & circum partes fundatur,plumbum: sunt fragmenta hoc ordine locanda, ut Poli ejusdemnominis spectent eandem partem: tum enim disposita sunt,quemadmodum a Natura partes locatae fuistent magni Ma-gnetis, ars hic imitata Naturam e parvis componit majorem molem:Dechales aliique plurimi hoc noverunt & experientia comproba-runt.
EXPERIMENTUM XLIV.
Nonnunquam contingit, ut grandis Magnetica moles non osten-dat multum virium attrahentium, cum eadem in fragmenta plurima,dissecta, aliquam exiguam portionem exhibeat magnis viribus do-natam ,. a qua, in medio Lapide, tanquam a corde molis, vis omnispependit, quae dispersa per totam majorem massam , aut egrediimpediebatur, vel quaquaversum per totam molem distributa de-bilitabat loca polaria..
EXPERIMENTUM. XLV.
Tab. Supra Magnetem generosum 8 t grandem A , ad'
ftotabilem ab ipso distantiam teneantur duae claves ferreae B , C ,nunquam antea-vi Magnetica impraegnatae, ex clave C suspendeturB K, imo hae ambae nonnunquam feruntur a tertia clavi l) : si admajorem distantiam a Magnete attollatur D, simul cum adhaerentibussibi clavibus C, B, tum solutae a se mutuo decidunt: Ad magnamautem distantiam a Magnete removeri claves possunt, antequamsolvantur, quippe observavit Derhamus in Philo fi. Tranfiaöt. N°.
3oj. Magnetem Societatis Regiae, Brittannicsesufpendiste claves duas-ex se mutuo ad intervallum. 8 , 9. , vel 10 pedum ab ipso Ma-gnete.
Observamus in hoc Experimento vim Magnetis attractricem per
ipsum