Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
124
JPEG-Download
 

DISSERTATIO

IZ4

ut scintillet, tumque ex Igne eximatur , & cplligantur Scintillaeexpulsas, Sphaericae, quae in vitrum abiverunt, hae nec attrahun-tur a Magnete, nec Acum Nauticam ullo modo ex siiä viä detorquent:Est vitrificatio productum ultimum, ad quod metallum aliudve cor-pus reduci potest: constat hoc vitrum ex Terrä, sed an alia admixtahabeat, distinguere non licet. Quamobrem terra Ferri summo actaIgne non amplius vim Magneticam habet, imo nequidem reciperepotest.

Scoriae Ferri, quae lupra incudem ex cuso Ferro decidunt , &latae planaeque liint, attrahuntur fortissime a Magnete , & semelattractae vim recipiunt, quam aliquamdiu retinentcaeteroquinmodo exceptae a Ferro, tumque oppositae Acui Magneticae ; nonmultum in ipsam agunt, eam tamen detorquent a sua viä.

Sunt hae Scoriae minus combustae ab Igne, quam globi vitristcati,orbatae tamen sunt Sulphure, & Sate , hinc non amplius in Igneliquescunt, nec ardent: continent hae itaque in se vel illud princi-pium , vel corporum genus, quod adhuc a Magnete attrahitur. &quod Igne vehementi continuato tandem avolat, ante quam massa in,vitrum abit: quamobrem id corporis genus, quod in Ferro est»& quod solum attrahitur, non videtur magnam in eo constituerecopiam, cum Ferrum constet ex maxima parte Sulphuris, & ex ma-teria copiosa, quas in vitrum abit; est id autem valde fixum, namnon avolat ex tota massa, nisi cum in vitrum abibit , quod modofit Igne terrestri vehementissimo omnium , quem excitare ars po-test.

Quod si ex Ferro, id quod attrahitur a Magnete , elici possetsolum, id vehementissime attraheret & attraheretur, & quo pro-piores sumus ad id purum habendum, eo masiam fortius attrahen-tem possidemus. Eum in finem conatus fui Ferrum spoliare reliquoomni, quod non attrahitur a Magnete, sequenti modo ; Limatu-ram Ferri in aliqua distantia ab Acu, 6 pollices longa, posui, eamadmovi, donec manifesto percipiebam Acum agere in Limaturam 8c4 sui directione turbari: tum Limaturam indidi phialae parvae vi-treas , quam in eodem arcu circuli, quem cuspis Acus describit,posui, ad distantiam 7 pollicis a se mutuo, cuspis Acus attracta ad-haesit superficiei phialae, huic ita quiescenti infudi leniter oleum Vi-

. trioli,,