D I S S E R;T A T I O
ipz
nor pendere discrepantiam inter observatas Inclinationes in iisdemTerrae locis summam, etiamsi parvum temporis intervallum inter-cesserit, uti constare potest ex observationibus Noellii & Poundii,inferius commemorandis: Acus alias breviores & tenuiores quoqueconstruxi, quarum una exhibetur R R, cujus axis aeneus erat P P ybrachia P R, P R; hujusmodi acus prae gravitate superabat Chalybisrigiditatem, ita ut RR , non manserit linea absolute recta , post-quam axis P P capitulis impositus fuerat, sed parum in formam ar-cus incurvabatur, minus tamen, quam ut ope oculi, vel regulae ob-servari potuerit; centrum gravitatis igitur parum descendit infraaxin, vel centrum motus P P. cum hujusmodi acus in obliquo adhorizontem posita situ non valebat ad mensurandam Magnetis Incli-nationem , corpusculum cupreum Q^, vix eminens supra acum, ta-men satis ponderosum, impositum fuit tum medio acüs , tum axeos,quo centrum gravitatis adlcendens, redibat ad medium axeos, &acus utcunque perficiebatur, non tamen exactissime, pro omni si-tu , nam incurvatio maxima est posita acu in situ horizontali, &minor in quocunque situ obliquo , minima in perpendiculari, utex natura vectis facile intelligitur, huic defectui tamen obviam ivi-mus annulis aeneis tenuissimis supra brachia P R mobilibus, locan-disque in variis punctis: multo autem melius est virgas densas rigi-dasque sumsisse, quae non inflectantur: His praemissis ad experimen-ta cum descriptis capta acubus pergamus.
EXPERIMENTUM XCIX.
Tabula AAA. primum ita locata fuit, ut staret in eodem planoverticali, quod Versorium horizontale & vulgare determinabat ;tum Acus 4 pedum Inclinatoria ducta fuit supra polum Boreum Ma-gnetis armati, secundum totam suam longitudinem, postquam viMagnetis impraegnata fuit, imposita est excipulis M N insitu hori-zontali : illico cuspis Boream spectans deprimebatur , atque ultraperpendiculum D C eundo, rediit sursum , oscillationes plurimaspenduli instar absolvens, donec tandem quievit, tum vero inclina-vit sub horizonte Anno 1718. Martii az. Trajecti Batavorum gra-dibus 6 7. Saepius autem ex hoc situ turbata, ut observarem an con-stans foret Inclinatio, Acus rediit ad gradus 67 , aliquando tamen