Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
199
JPEG-Download
 

de MAGNETE.

1 99

quoque suit, cur constantem proportionem virium Magneticarumse attrahentium, in Capite primo & secundo invenire non potuerim,quia verosimile est eandem inconstantiam in viribus attractricibus da-ri , quas in directricibus observatur.

Omnis proinde virtutis Magnetica comparatio cum gravitate nonmagni momenti existit, quippe hoc temporis minuto cum gravitatehanc faciat proportionem, sequenti minuto in alia iterum cum ipsaerit.

Jucundum tamen & utile erit aliquid determinasse, quod etiamsinon semper sit verum, erit tamen vero proximum. Ponamus igi-tur Acum, unum pedem longam, oscillationem unam quoque ab-solvere tempore 330 Minutorum tertiorum, id enim tempus plerum-que impendi observatum fuit; oportebit in memoriam revocare do-ctrinam pendulorum a nonnullis eximiis Philosophis , Hugenio ,sGravezandio , aliisque egregie explicatam ; quam demonstratamsupponere licebit, uti i°. Pendulum, cujus longitudo est 39^ poli.Britt. vi gravitatis unam oscillationem absolvere intra 60 Minutatertia. i°. Pendulum, cujus longitudo est 4 pollicum, oscillatio-nem unam perficere intra 19b Minuta tertia, quia longitudines pen-dulorum sunt in duplicata ratione Temporum quibus oscillationesperaguntur. 3 0 . Pendulum,quod est cylindrus, prisma, vel paral-lelopipedum. habere centrum oscillationis ad \ suae longitudinis ,adeoque penduli cylindrici 6 pollicum oscillationis centrum esse addistantiam 4 pollicum a puncto suspensionis, hinc este Isochronencum pendulo 4 pollices longo, & semel vibrari in 19'"^. 4°. Si

dentur duo pendula, quorum longitudines sint inter se, ut viresgra-vitatis, quibus aguntur, oscillationes esse seque diuturnas. y°. Etsi hsec ambo ad eandem reducantur longitudinem, esse durationesoscillationum in ratione subduplicata inversa gravitatum: quL omniatironibus sunt nota. Loco diversarum virium gravitatis , pona-mus vim directricem, quia haec eadem operatur in Acum Inclina-toriam , quam vis gravitatis, adeoque secundum memoratas pro-positiones formabitur hsec proportio: uti 3 30Minuta tertia impensain oscillatione Acus, ad 19-b Minuta tertia impensa a pendulo, 6pollicum, sed cylindrico, hoc est aeque longo cum dimidia Acu ,ita est radix quadrata gravitatis» ad radicem quadratam virtutis di-

rectricis