* 2 4
VI SSERT.ATIO
Quamvis Philosophi h^c Pxpcrimenta Cum cura iuslitucriuc , notitamen magnos evitare errores potuerunt, quia polus Magnetis nonest punctum, sed plaga lata: Ex quo puncto igitur hujus plagxdistantia mensurabitur, an ex medio, an ex aliquo margine ? Idesnon miramur observationes Cabxi, Gilberti, Grandamici , Whi-stoni valde inter se differre. Cl. de La Hire cum ejusmodi Terrcl-la, Diametri unius pedis, experimenta instituit spectantia Declina-tionem Acus, hanc variis imponendo Meridianis , observavit A-cumi aliquando declinasse versus Orientem . aliquando versus Oc-cidentem, aliquando nihil, vid. L'Hiß. de UAcadem. Roy.tj oj'. Perperam tamen me judice ex his Experimentis concludere-tur, similem deprehensum iri Inclinationem & Declinationem A-cuum in variis Terras locis, nam ingens est differentia inter totumTerrarum orbem, & Terrellam Magneticam : Terrella , quantaest, Magnes est, Acum trahens dirigensque versus superficiem ex-tremam & plagas polares: Verum tota nostra Terra non est Ma-gnes, qui Acum ad suos polos in superficie sitos determinat, sedversus ‘polos profunde locatos in intimo gremio , unde maximainter directionem AcuS a Magnete,’& a Terra debet intercederediscrepantia: Varia Acus Declinatio, quam La Hire observavit,procul dubio pendebat ab heterogeneitate Magnetis, qui nonnullaspartes in se generosiores „ alias imbecilliorum virium concludebat:& prout Magnes plus njinusve homogene« fit substantiae, ita quo-que diversa phaenomena Inclinationem spectantia, exhibebit. hinctanta quoque differentia inter experimenta Cabaei 8c Grandamici,qui variis usi fuerunt Magnetibus.
E X P E R I M E NT U M CV.
Versoria quaecunque rite composita ducantur super eodem poloMagnetis, hxc omnia imposita stylis politillimis in eadem regio-ne, eodem tempore dirigentur ad eandem caeli plagam : Nequedirectionis differentia observatur Versoriis ad diversiffimorum Ma-gnetum polos cognomines affrictis, sive fortius, sive lenius , imoetiamsi in intervallo a polo.
Cum pluribus diversiffimae longitudinis Versoriis tentamina feci,
dire-