DISSERTATIO
140
polussc contigerit, vis directione opposita exiens 8c sibi aequilibra-ta, se necessario destruit , ita ut Ferrum aliud attrahi nequeat,quantum enim attraheretur ab uno sili polo , tantum repellereturab altero, hinc actione nulla ab utroque simul movetur : quia au-tem uterque polus se attrahit, vim retinere deberet; imo eamreti-net & immutatam, si filum ita tantummodo inflexum fuerit, utsponte se restituat in priorem rectum situm; sed amittit partem vir-tutis cum ita inflectatur, ut situs partium mutetur , asperaque red-datur superficies, quemadmodum supra in Exper. CXIII. demon-stratum fuit: ast subtilem Derhami observationem nondum intelli-gimus, quid enim dies aut vespera afferre potest viribus Magneti-cis , ita ut hoc tempore maneant superstites, altero evanescant ? nonLux aliquid hic contribuit, tum enim potius diurnis horis maneretvis in silis inflexis, quam vespertinis: non calor aut frigus rarefa-ctione aut condensatione est causa, quippe dies hyemales sunt fri-gidiores noctibus aestivis, quare hyeme lemper superstes vis obser-varetur, si a frigore penderet: nunc modo admirandam proprieta-tem virtutis Magneticae adnotare licet.
EXPERIMENTUM CXV.
Fili ferrei, Magnetica vi impraegnati, altera extremitas in for-cipe teneatur firme , prehensa altera extremitate intorqueatur totumfilum, ita ut axis lemper maneat idem , sive immobilis & proindeomnium partium internus situs mutetur, variis absolutis intorsioni-bus observatur vis directrix fili multum debilitata, & aliquando in-versa, ita ut extremitas, quae attrahebatur antea a polo MagnetisBoreo, nunc ab eo repellatur: Cum variis filis hoc Experimentuminstitutum diverla phaenomena exhibet, cum enim filum nulla con-sequentia puncta habuerit ante intorsionem , ea peracti visumfuit accepisse Puncta Consequentia varia, nunc ab axis cuspideBorea attracta, nunc repulsa, moti nimirum Acu secundum to-tam fili longitudinem, quemadmodum DoctiflimusDerhamus etiamobservavit.
EX-