de MAGNETE.
quae tota pendet ab apposito laminae Magnete, vel sublato; transitin fig. 6 . ejus vis recta per laminae longitudinem, ex cujus lateri-bus quoque fere recta exporrigitur. ita ut evanescat curvilineus or-do , medium lamina: caeteroquin ambiturus,
EXPERIMENTUM CXIX.
Tab. 6 . fig. 8. Annulus integer Chalybeus A B diametri % polli-cum , Experimento inserviit, pars A ducta fuit super polo Magne-tis Boreo. pars B super polo Australi; tum circa ipsum, speculo vi-treo impositum, circumspersa fuit Ferri limatura vel Arena Indica;ea, quae loca affricta spectabat, in series rectas dirigebatur , at inaliqua ab his locis distantis duae series curvilineae, sibi oppositae for-mabantur, quales sunt C D. Arena spatio annuli medio injecta le-viter in series curvas c regione C & D ordinabatur, caeteroquin promaximi parte e&dem directione disponebatur, qua series loca atta-cta spectantes. Celeb. de la Hire primus instituit hoc Experimen-tum, in? 3 hilos. Trans. N°. 188. descriptum, addens se lamellamFerri, in cuspidem terminatam instar cultri, Magneti affricuisse ,tum cuspidem annulo obversam, varias partes attraxisse, non modounam altcramve A velB, quemadmodum in Versorio vulgari con-tigisset: observavit insuper annulumChalybeumMagneti affrictum,diu suam virtutem retinuisse, quamvis poli in situ contrario , acpoli Mundi, positi fuerint. Tum annulum Chalybeum fortissimoMagneti affrictum, non nisi aegre contrariam directionem recipere,si super Magnete debiliore opposita determinatione ducatur, quam-vis tamen in initio directionem amisisse videatur, successu temporispriorem ipsum vim & directionem recipere, haud secus, quam in duo-bus Magnetibus inaequalium virium contingit, qui polis cognomi-nibus sibi appositis, vim directricem ex debiliori fugant, contra-riamque inducunt, a se autem iterum remoti gradatim pristinamrecuperant virtutem & directionem..
EXPERIMENTUM CXX.
Tab, 6. fig. 6. Duorum semicirculorum ferreorum AB, a b, ex-
Hh i tre-