r.6s DISSERTATIO
EXPERIMENTUM CXXXVI.
Virga ferrea tenuis 8 c oblonga in Igne candefiat, quam in vol-sella aenea tene perpendiculariter ad horizontem: hujus inferiorcuspis, quamvis adhuc rubens, attrahit fortiter Versorii polumAustralem, & fugat Boreum: Cuspis autem superior attrahit Ver-sorii polum Boreum, fugat Australem.
Adeoque Ferrum ignitum illico vi Magnetica donatur in hocsitu perpendiculari, & aeque cito ac si Magneti astrictum fuis-set.
a. Virga haec in eodem perpendiculari situ horae spatio relicta,ostendit omnino eandem vim in Versorium quam ante, illud ta-men non tam fortiter attrahebat , nunc frigida , quam anteaignita.
z. Eandem virgam iterum in Igne candefactam immersi Aquarpcrpendiculariter & penitus, ejus cuspis inferior polus Boreus eva-sit, nam Versorii polum Australem attraxit vi valida: Non tamenrepetitae candefactiones & in Aqua extinctiones vim attractricemVirgae auxisse mihi visae sunt.
4 Eandem virgam denuo calentem, perpendiculariter Aquar im-misi usque ad dimidiam sui longitudinem, sic quoque cuspis inferiorin Aqua ex tincta evasit polus Boreus, cuspis tamen superior imme-diate post extinctionem attrahebat aeque polum Boreum quam Au-stralem.
5. Deinde parallclopipedum 5 pollices longum, baseos quadratae,unius pollicis, ignitum, solo imposui perpendiculariter erectum, cumelapsa hora frigebat, basis inferior attraxit polum Versorii Boreum,quem quoque attraxit basis parallelopipedi superior: Quamobremin hoc ferreo parallelopipedo brevique vis Magnetica directrix noncolligitur intra tam angustum temporis spatium » quam quidem invirgis tenuioribus: imo non colligitur subito in Ferro tam crasso,quamvis etiam in Aqua extincto.
Caeteroquin observare licet in ferramentis universe omnibus , nequidem crassissimis exceptis, imo in iis, quae a Magnete ob magni-tudinem non impraegnari vi Magnetica poterant, haec ad horizon-tem