474
P R JE F A T I O.
mali vivo extrinsecus applicatorum & per vasa capillaria angustissi-ma, Absorbentia \ ocata, usque in sanguinem delatorum:ingressusfluidorum, essusorum in cavitatibus corporis, invasa absorbentiasubtilissima; veluti sunt in plexubusChoroideis Cerebri, in cavitatePectoris, in Pericardio, abdomiuis Peritonaeo , Scroto, tunica va-ginali , in Iride Oculi, in ligamentis juncturas ossium ambientibusScc. Ingressus fluidorum, oleorumque in vasa & canales lapidumomnium, sive fuerint homogeneas substantia:, sive diversi coloris& duritiei maculas habeant; ut plurima alia transeam corpora, qua:canalibus porisve pertusa liquores in se rapiunt, quemadmodum vi-trei tubi. Ex quibus liquet, capillarium tuborum phamomena nontam exigui in Physicis habenda esse momenti, aut adeo arctis eo-rum utilitatem circumscribi limitibus, ut modo causa ad solos hostubos, non ad plurimos in Natura alios, ex diversa compositos ma-teria , pertineret.
Videntur hoc bene perspexisse Eruditi , qui idcirco in eruendaessectuum horum causa plurimum operas posuerunt, uti Hookius,Honoratus Fabry , Sinclarius > Boyleus r Rohaultus, Sturmius,Carreus, Hombergius , -Bernouillius, Nevvtonus, Jurinus, Peti-tus, Fayus. Quia autem elapso saeculo perversa maxime viguitphilosophandi methodus, innixa potius Hypothesibus, quam Ex-perimentis , atque ex paucis solvi problema satis posse credebatur ;variae illico conditae sunt hypotheses effictaeque causas, ex quibusphaenomena explicabantur; sed infelicissimo successu; nam indiespluribus detectis essectibus prioris ratiocinii infirmitas apparebar;quare recentiores Philosophi, refutatis antiquis, alias suggesseruntcausas; quarum absurdo iterum & posterioribus detecto , novas in sce-nam prodiere nec meliores nec magis stabiles; unde hic, uti cumaliis quoque accidit phasnomenorum assumtis causis, quot capi-ta, tot sententias invenimus. Sed omnis hasc turba orta fuit, quianon fatis Experimentis insudatum est, & nimium attribuebatur vi-ribus rationis, quibus se in omnia Naturas arcana penetrare posteprsecipici festinatione Philosophi confisi sunt. Hoc observaro, di-versi prorsus methodo Thema de Tubis capillaribus tractandum ju-dicavi , plurima instituendo experimenta, & sobrie ratiocinando;Corollaria ex Experimentis deducta, iterum aliis confirmando, se-
cun-