de TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS.
*93
rundem perspirant, an non debet liquor nutrititius adscendere adsummitates vasorum, veluti in Exp. JÜV. eum tubis vitreis fit, utexhalare possit, attractus ab aere ,& rarefactus ä radiis solaribus ,cumque igne adhaerente sursum pulsus ? unde colligimus quantaesubtilitatis sint vascula plantarum, quae liquorem ad luos apices us-que elevant. Insuper ex hisce Experimentis colligimus, quanta cumvelocitate ferantur liquores per vasa absorbentia nostri corporis,unde ingens quantitas fluidi extrinsecus applicati subito pervenitad sanguinem reliquum, atque ita usus Cataplasmatum, Fomen-torum, Inunctionum , Emplastrorum intelligitur: licet igitur inpectore, pericardio , abdomine , Scroto &c. ingens quantitassubtilis vaporosi dimittatur, .vi circulantis sanguinis magna cumceleritate, haec omnis iterum celerrime per vasa absorbentia refluit, viattrahente ipsorum vasorum supplente vices cordis, quo alii humoresper corpus totum animale propelluntur: hinc nulla vaporosi in cavi-tatibus corporis fani collectio sit, quae caeteroquin ad magnamusque increscit molem obstructis vasis absorbentibus a causa qua-cunque, ut nonnulla Hydropuin genera ostendunt.
EXPERIMENTUM XVIII.
Indagandum restabat, ad quamnam altitudinem Aqua in tubosvitreos adscendere posset, posito tubo gracilissimo ? solvi poflethoc problema , si prius magnitudinem uniuscujusque particulasAquae cognosceremus. x° quasnam proportio inter altitudinemAquas & longitudinem Tubi daretur ex Exp. XV. 3 0 quantaforet asperitas parietum ipsius Tubi , nam vitri superficies ad-modum aspera esse solet, unde Tubi non poliunt fabrefieri tamexiguas capacitatis, ac si superficies perfecte politas possiderent^quamobrem Problema hactenus solvi Geometrice nequit, quidPhysice praestari possit addam; confeci tubum gracilissimum, cu-jas interna cavitas diametrum habebat capillo humano aequalem,longitudinis erat pedum, hic intra horae spatium Aquam ab-ripuit ad altitudinem 11 pollicum , atque adeo lente adseende-rat, ut quievifle visa fuerit in eo Aqua, exspectavi tamen ad-huc 14 horis, quibus excelsius abrepta fuit, ita ut tota altitudo13 pollicum suerit. Oo 3 Pras-