DISSERTATIO
fio
CAPUT QUINTUM.
De Tubis ubivis a que latis , sed vario modo inflexis.
S umsi Tubum, prius rectum,atque explorato ad quamnam alti-tudinem Aquam perpendiculariter elevabat, ejus extremi-tatem varios in flexus redegi, quos represcntat fig. 8. 7 ab. XI.immifsaque iterum extremitate A aquas, perpendicularem annota-vi altitudinem > ad quam adseendebat, haneque deprehendi aequalemaltitudini priori.
EXPERIMENTUM II.
Exploravi ad quam altitudinem Aquam elevaret alius Tubus re-ctus, quo dein inflexo in formam, qualem exhibet fig. 9. Tab. XI.iterumque immissa extremitate A Aquae , haec adseendit ad ean-dem perpendicularem altitudinem quam ante.
Corol. 1. Ergo vis Aquam in Tubos hos elevans est aequalis gra-vitati altitudinis perpendicularis Aquae Nunc enim major Aquas quan-titas adimplet Tubum inflexum, quam antea rectum : sed ma-jor quantitas Aquas non gravitat in causam quamcunque (sive supe-rius trahentem , vel prementem superficiem reliquae Aquae,nihil hucusque de ea determino) cum superfluum gravitatis sustinea-tur ä parietibus Tuborum.
EXPERIMENTUM III.
Sumatur Tubus ABCDE. Tab. XI. fig. 10. cujus duo latera AB,DE recta, quae etiam ponantur horizonti parallelela: altitudo CFperpendicularis fit minor ca, ad quam Aqua in Tubum eundem re-ctum adseendit: extremitati E apponatur gutta Aquae, rapietur Aqua in-trorsum , adseendet supra DC, descendet per BC, & BA, usque adalteram oram A, ubi quiescet, nequaquam effluens.
Est hic Tubus instar Siphonis aequalium crurum, qui dum magnae
so-